utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06000083

Charter Number: 06000083
Cartulary Title: The Cartulary and Charters of Notre-Dame of Homblières
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1159 - 1163
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Homo unus in hac villa Humolariensi commanens Rainerus nomine corporee infirmitatis molestia graviter oppressus tam per se quam per amicos suos abbatem loci huius qui tunc temporis erat et monachos satis humiliter rogavit ut infra hoc monasterium cum monachis pro monacho suscipi mereretur Cuius tam devote petitioni abbas et monachi prout dignum erat benignissime assentientes eum egrotantem infra monasterium susceperunt et ei habitum religionis tradiderunt Ille autem pro collato sibi beneficio quidquid intra istam villam et quidquid extra villam in terris in hospitibus et in medietate unius furni vel in aliis quibuslibet rebus hereditario iure tenebat ab ecclesia ista totum sub pretio XL librarum catalaunensis monete redimendum in eleemosynam huic ecclesie donavit Sciendum tamen est quod antequam idem Rainerus habitum monachi habuisset super medietatem suam furni istius ville mutuo accepit XIV libras a quibusdam burgensibus Sancti Quintini quos denarios monachi nostri de proprio ecclesie iam dictis creditoribus persolverunt et ita partem illam que Rainero competebat ad opus ecclesie redemerunt Noverit igitur quisque fidelium quam si aliquis ex propinquis Raineri propinquior scilicet ipsius heres totum hoc quod ipsum Rainerum ab ecclesia ista tenere diximus redimere LIV libras ecclesie persolvere XL propter eleemosynam XIV propter proprietatem quam in redemptione furni exsolvit Alteram quoque terram quam idem Rainerus tenebat de feodo unius domine uxoris videlicet domini Simonis de Attelli sub pretio XXX librarum viromandensis monete redimenda in eleemosynam similiter huic ecclesie tradita Hoc laudaverunt eadem domina et Simon iam dictus miles maritus eius et liberi ipsorum acceptis ab ecclesia ista pro eadem concessione scipho uno palefrido uno et X solidis ambarum scilicet pactionum sicut prenotate sunt Multi fidelium testes fuerunt quorum nomina hic annotare nobis estimo necessarium Signum dominif Raineri abbatis Signum Huberti prioris Signum Aegidii thesaurarii Signum Rainaldi Signum Gossuini Signum Bertulfi Signum Rogeri cantoris Signum Simonis Signum Rainaldi Signum Ricardi Signum Ioannis Signum ipsius Raineri huius rei authoris Signum Gerardi Leprosi Signum Walteri maioris Signum Simonis militis de Attelli Signum uxoris eius Signum Simonis Tuevilain Signum Radulfi Molineri Signum Albrici Walbrun Signum Roberti LEscuyer Signum Roberti de Sairi Signum Walteri coci Signum Clarembaldis Signum Walteri fabri Signum Hermandi coci
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter