utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06000098

Charter Number: 06000098
Cartulary Title: The Cartulary and Charters of Notre-Dame of Homblières
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Settlement
Date: 1180
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Ego Hubertus abbas Humolariensis Notum facio presentibus et futuris quod de controversia que inter nos et Gerardum militem de Bresnot cognomine Hatterel diu fuerat agitata tali convenimus pace et convenientia Controversia siquidem erat de nemoribus et aquis de molendino de furno de prato quod vocatur Souveraine Pree de omnibus alodiis ad ipsam villam que dicitur Bresnot pertinentibus Unde pro nemoribus dedit nobis idem Gerardus quatuor modiatas terre tres in loco qui dicitur Vallis Ermengardis medietatem unius in Monte et aliam medietatem in campo qui vocatur Doisles libere omnimode possidendas et duos hortos ante curiam nostram quos ad usum ecclesie idem Gerardus et heres eius unicus dare et liberos facere debet perpetualiter et nemora ei concessa pari modo libere possidenda Et que ei etiam tali pacto concessit quod a domo ipsius que iuxta curiam nostram fuit per totam aquam inferam omni tempore unum piscatorem cum una navi et omnibus ad piscandum necessariis ad libitum nostrum habere debemus Molendinum ei hac ratione habendum permisimus quod semper triticum nostrum ad usum curie nostre de Bresnot primo post eum cuius triticum in Tremuia fuerit famulus suus absque mora vel ulla contradictione molere debet nullam inde accipiens molituram Pro prato Souveraine Pree dedit nobis unum quod suum erat et vocatur Bonetieres et Souveraine Pree ei remansit Pro furno vero de villa in quo partem nostram ei dedimus furnum nostrum in curia nostra libere possidemus Alodia porro omnibus participibus debent esse communia Terre vero iurisdictionis nostre sive ipsius Gerardi a communibus alodiis separate sunt Super hec omnia ipsa curia de Bresnort ab omnibus exactionibus et querelis libera est et immunis tantum pro quadam particula terre ipsius Gerardi quam infra muros eiusdem curie incluseramus XII capones annuatim ei persolvimus Hec omnia sicut prenotata sunt supradictus Gerardus Hatterellus et Amoricus filius eius bona fide et pace laudaverunt et ante altare beate Marie semper virginis super corpus sacratissime Hunegundis fidelibus coram adstantibus firmiter conservare iuraverunt Huius rei testes sunt dominus Hubertus abbas Henricus prior Hugo Ioannes Sarpa et totus conventus ecclesie De clericis Martinus clericus et Radulfus Iampart De militibus Rainardus et Robertus fratres eiusdem Gerardi et Robertus de Fraisnoy De laicis Herbertus maior de Bresnot Galterus cocus Rainerus filius eius Fulco Radulfus Henricus Robertus faber et alii multi Actum in monasterio Humolariensi anno ab incarnatione Domini MCLXXX
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter