utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06000099

Charter Number: 06000099
Cartulary Title: The Cartulary and Charters of Notre-Dame of Homblières
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Settlement
Date: 1174
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Alexander episcopus servus servorum Dei dilectis filiis suis abbati et fratribus Sancti Nicholai de Ribodimonte salutem et apostolicam benedictionem Ea que compositione vel iudicio statuuntur firma et inconcussa debent existere et ne recidivum patiantur aut malignorum valeant presumptione mutari apostolice convenit firmitatis robore communiri Sane cum ad audientiam nostram perlatum fuisset quod ecclesia beati Nicholai de Ribodimonte non potuit habere compositionem illam quemadmodum terminata ab abbate de Monte Sancti Quintini inter ecclesiam de Humbleries et ecclesiam de Monasteriolo et G[erardum] de Brenort et ecclesiam beati Nicholai de Ribodimonte et postea ab episcopis Laudunensi et Noviomensi iudicata fuit super terra de Monteni mandavimus episcopo Tornacensi ut super hoc diligentius inquisita veritate ecclesiam beati Nicholai si ita esset libere et pacifice faceret possidere Cuius litteris et testimonio cognovimus quod idem episcopus ut perfectius veritate inquireret convocata ante se utraque parte super terram compositionis venit cum multis provincialibus circummanentibus quorum testimonio et probatione ut decuit suscepta et hoc modo cognita veritate ecclesiam beati Nicholai auctoritate nostra integraliter in suam misit possessionem secundum tenorem compositionis Et quia auctoritate nostra factum est presenti pagina hoc munimus atque confirmamus statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei aliquatenus contraire Si quis hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum Datum Anagnie idus iulii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter