utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06000106

Charter Number: 06000106
Cartulary Title: The Cartulary and Charters of Notre-Dame of Homblières
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): List
Date: 1136 - 1146
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Qui etiam debet nobis XV solidos in medio martii et totidem in festo Sancti Remigii apud Sanctum Quintinum quinque solidos et dimidium [] qui simul faciunt XXXV et dimidium et hos de manu maioris istius ville accepimus Apud Morincurtem sunt mansi XIV et terre pars unius quinti qui sicut Humolarienses antiquitus eadem que superius diximus persolvebant servitia modo vero pro istis consuetudinibus singuli mansi X solidos persolvunt in festivitate Sancti Ioannis et Sancti Remigii VII de consuetudine et quatuor pro bontuario hac tamen conditione quod si abbas huius loci eos remittere voluerit ad eam legem quam tenent Humolarienses qui eos possident nullomodo recusare possunt Preter hec solvuntur nobis de molendino IV solidi de Bertocurte VIII solidi de hospitibus decem capones et duo solidi et sex denarii Est ibi ecclesia I cum camba I duo sedis molendini unum in Morincurte et aliud in Hadulficurte tertium in loco qui Solinum dicitur In Hadulficurte sunt mansi decem et dimidius unusquisque mansus debet solvere solidos VII de consuetudine et III pro bontuario medietatem in festo Sancti Ioannis et reliquum in festo Sancti Remigii et hoc fiet quamdiu dominus abbas voluerit Si enim eos remittere voluerit ad supradictas consuetudines Humolariensium recusari omnino non poterit Est adhuc ibi mansolium unum de Brocurt Sancte Hunegundis qui solvit II solidos et VII denarios et obolum de furno debentur II solidi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter