utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06000107

Charter Number: 06000107
Cartulary Title: The Cartulary and Charters of Notre-Dame of Homblières
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): List
Date: 1100 - 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Iste est reditus quem magister cocus noster debet habere medietatem omnium crustarum panis qui in pulmentis nostris expenditur et novem denarios pro calceamentis suis et in hebdomada sextarium unum vini ita ut sextarium illud fiat de septem mensuris De porco quem ipse occidit aut facit occidi de quo facit saginem debet habere frustum unum quod vulgariter dicitur cacutium Cum de porco quem ipse excatulisat aut alium facit excatulisare debet habere abdomen quod vulgari nomine dicimus ambanam Si deplumat anseres aut aves alias plumas habebit Omnium anguillarum et patulorum pectinum capita sua sunt Quotidie habet dimidium unius panis et in omnibus precipuis festis duplicatur eius prebenda in pane et vino Singulis mensibus debet habere duo sextaria frumenti in mense augusti habet duo sextaria et dimidium unius in festivitate Omnium Sanctorum debet habere duos modios frumenti Notandum autem quod in omnibus servitiis que in coquina exercentur debet ipse per se aut per alium a se mercede conductum omne medium adimplere
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter