utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06000110

Charter Number: 06000110
Cartulary Title: The Cartulary and Charters of Notre-Dame of Homblières
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Declaration
Date: 1210
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Ego Stephanus Dei gratia Noviomensis episcopus omnibus presentem paginam inspecturis imperpetuum Notum fieri volumus quod Petrus clericus de Hummolaria in presentia nostra constitutus portionem decime Fontissomene que eum contingebat ecclesie de Favarkes vendidit et quicquid in ea pater suus dum viveret possidebat in manus nostras resignavit et ad opus eiusdem ecclesie quitum et liberum werpivit Nos autem ad eius petitionem ipsa decima dictam ecclesiam investivimus Hanc autem venditionem Godefridus miles de Hummolaria a quo decima tenebatur in feodum libere concessit et feodum suum quitavit Iohannes quoque de Cumbles dicti clerici sororius ipsam venditionem approbavit Maria quoque ipsius Iohannis uxor dicti clerici soror quia parvulorum liberorum cura ac nutrimento detenta coram nobis comparere non potuit in manus socii nostri Sygeberti canonici Noviomensis quem loco nostro ad eam misimus quicquid in illa decima iuris habebat resignans dictam venditionem voluit et concessit Firmaverunt autem fide interposita presscripti Petrus clericus soror et sororius eius quod super illa decima ecclesiam de Favarkes de cetero nunquam impeterent vel aliquatenus molestarent Dedit etiam fidem dictus clericus quod si fratrem suum a transmarinis partibus reverti contingeret ab ipso decimam illam ecclesie firmiter guarandiret Ad hec abbas et conventus Hummolariensis duos modios frumenti quos in eadem decima habebant ad opus ecclesie de Favarkes in manus nostras resignantes litteras nostras quas de illa portione habebant nobis reddiderunt et nos ad eorum petitionem illos duos modios cum predictis litteris ecclesie de Farvarkes concessimus absolute Quia vero propter malitiam hominum dies mali dicuntur et sunt ne qua malignitate hominum actionis huius puritas valeat immutari ipsam presenti scripto commendare ac sigilli nostri munimine duximus roborare Actum anno Domini millesimo ducentesimo decimo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter