utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06010009

Charter Number: 06010009
Cartulary Title: Charters of St-Fursy of Peronne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1112
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Amen Ego Milo Peronensis ecclesie Sancti Fursei tesaurarius pacem et dilectionem omnibus juste et religiose viventibus Sanctorum Patrum consuetudinem quam pro statu et libertate sancte Dei ecclesie sollicita decreverit providentia scripto videlicet detineri quod cum necesse fuerit voleat representari Eorum honestam prosequentes industriam quod pro pace et stabilitate sancte Dei ecclesie agimus universorum fidelium memorie commemdari volumus Sciant ergo presentes et futuri sciant insuper et Beati Fursei ecclesie canonici eundem beatum confessorum Dei Furseum in pago Noviomensi apud villam que dicitur Apelli habere terram et familiam potentium advocatorum crudelitate et pravorum ministrorum suffocatione dispersam et celando spero partim perditam Quam volens congregare et congregatum conservare consilio et ortatu canonicorum nostrorum et assensu etiam domni nostri Radulfi laudante adhuc et concedente domna nostra Adhelide domno Lanberto Sancti Bartholomei Noviomensis ecclesie abbati ceterisque ejusdem ecclesie tam futuris quam presentibus fratribus perpetuo tenendum tradidimus ut et terram et familiam tranquilla pace detineant et sicut suam custodiendo foveant ea videlicet conditione ut ecclesia Sancti Bartholomei michi ceterisque Sancti Fursei successuris custodibus uno quoque anno in festivitate sancti Remigii duos solidos solvat Quod ut ratum permaneat a modo anathemate et honorabilium virorum decrevimus corroborari testimonio S Gislani decani S Lanberti diaconi S Roberti canonici S Milonis custodis S Achardi diaconi S Godelini canonici S Heriberti sacerdotis S Goislani canonici S Odardi canonici S Heriberti diaconi S Heremfredi canonici S Alardi canonici Actum Perone et recitatum in capitulo Sancti Fursei anno Incarnationis dominice MCXII indictione II regnante Ludovico rege episcopante domno Baldrico
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter