utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06010016

Charter Number: 06010016
Cartulary Title: Charters of St-Fursy of Peronne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1112 - 1130
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti amen Quoniam que memorie non mandantur humana meus obliviscitur ideo ego Lambertus Peronensis ecclesie decanus ceterique ejusdem ecclesie canonici dignum duximus quandam conventionem habitam inter nos et Drogonem de Revel scripture auctoritate confirmare ejus stabilitate ab oblivionis interitu defendere Notum sit igitur omnibus tam futuris quam presentibus nos concessisse predicto Drogoni unique heredum suorum terram pertinentem ad altare de Reisest decimamque annone que est ejusdem altaris hospites atrii furnum quoque et cumbam que in eodem atrio sunt hoc videlicet tenore ut pro his omnibus nobis viginti duos modios frumenti Peronam conductos et ad mensuram claustri nostri in festivitate sancti Remigii et triginta solidos et quadraginta capones in Natali Domini singulis annis persolvant sicque predicta libere et quiete in vita sua possideant post mortem autem suam videlicet Drogonis et illius solius heredis omnia hec absque omni contradictione in jus nostrum redeant Districtum autem tam terre quam atrii prefati altaris nobis retinuimus ita ut de bannis seu aliis que ad districtum pertinent nos ipsi justitiam faciamus Constitutum est etiam ut idem Drogo suique heredes pro domo sua lapidea et curia que de atrio sunt nobis in Natali Domini quatuor capones et octo denarios singulis annis solvant et sic eam in perpetuum teneant hujus autem censure domusque de qua agimus medietatem Drogo prenominatus Johanni de Baruelli quoad usque quindecim libras nostre monete quas ei Johannes accommodavit reddat nostro assensu hac conditione concessit ut medietatem census nobis uno quoque anno persolvat si etiam Drogo vel heres suus aliam medietatem census nobis minime persolverit Johannes totum censum nobis solvendo totam censuram domumque quoad usque quod ei accommodavit rehabuerit sibi possideat hoc autem Johannes post suum sueque uxoris decessum pro utriusque anniversario nobis donavit Ut igitur firma sit et inviolata hec concessio eorum qui presentes affuerunt corroboretur testimonio Signum Lamberti decani S Milonis custodis S Nicholai presbiteri S Hugonis S Erenfridi S Odonis S Alardi S Gaufridi S Roberti S Godelini S Petri castellani S Mathei S Roberti filii Gerardi S Maineri S Petri S Gerardi S Acardi S Rabodi S Gerardi cancellarii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter