utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06010030

Charter Number: 06010030
Cartulary Title: Charters of St-Fursy of Peronne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1157 - 1167
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti amen Hiobertus Dei gratia Peronensis ecclesie decanus ceterique ejusdem ecclesie canonici omnibus sancte matris ecclesie filiis in perpetuum Quia pacta et conventiones que inter homines fiunt plerumque longitudine temporis et successione et interitu hominum oblivioni traduntur sicque de his que facta sunt inter partes magna contentio oritur aliis aliter atque aliter asserentibus visum est nobis congruum quandam conventionem inter ecclesiam Peronensem et Beati Theoderici ecclesiam habitam litterarum apicibus designare et posterorum memorie scripture stabilitate commendare Notum igitur esse volumus omnibus tam futuris quam presentibus Peronensem ecclesiam concessisse ecclesie Beati Theoderici decimam quandam quam Peronensis ecclesia habet apud Enmam tempore abbatis Aucberti sub censu duorum modiorum frumenti et duorum modiorum avene de meliori videlicet ejusdem decime ad mensuram cellarii Beati Fersei et preterea anserem dare ministeriali ecclesie Beati Fursei et hec omnia facienda sunt impensa et opera ecclesie Beati Theoderici in festo Omnium sanctorum singulis annis Hujus rei testes sunt Hiobertus decanus ejusdem ecclesie Odo cantor Gerardus cancellarius Gerardus minister magister Milo Roscelinus sacerdos Radulphus sacerdos Ingrannus diaconus Hugo diaconus et alii canonici Petrus monachus Odo sacerdos Gregorius Rufus Christianus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter