Charter Document - 06010058
Charter Number: 06010058
Cartulary Title: Charters of St-Fursy of Peronne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1196
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Cartulary Title: Charters of St-Fursy of Peronne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1196
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Charter:
Willelmus Dei gratia Remensis archiepiscopus sancte Romane ecclesie tituli Sancte Sabine cardinalis apostolice sedis legatus omnibus ad quos littere iste pervenerint in Domino salutem Notum facimus universis tam presentibus quam futuris quod nos inspeximus diligenter et legimus litteras sigillo Peronensi ecclesie sigillatas super instituendo in hospitali Peronensi capellano et institutionibus quibusdam et conventionibus observandis Littere autem ille indulte sunt a decano et capitulo Peronensi ad petitionem et preces majoris et juratorum omniumque parochianorum ad predictos decanum et capitulum pertinentium Nos igitur ea que in eodem autentico continentur approbantes et rata habentes eadem presentis scripti patrocinio et sigilli nostri munimine confirmamus Actum anno ab Incarnatione Domini MC nonagesimo sexto datum per manum Mathei cancellarii nostri mense mayo