utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06010061

Charter Number: 06010061
Cartulary Title: Charters of St-Fursy of Peronne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1198
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Simon Sancti Petri Hunocurtensis dictus abbas totusque ejusdem monasterii conventus universis Christi fidelibus ad quos presens pagina pervenerit imperpetuum Considerantes desolationem domus nostre eo quod supra vires nostras ere alieno onerati eramus et gravati nec nobis facultates suppetebant que nos a manifesto feneratorum gravamine possent eruere de omnium nostrorum diu premeditato consilio ac bona voluntate necnon domini Hugonis Cameracensis electi et prudentum virorum freti consilio utilius duximus possessionum nostrarum partem distrahere quam universa bona nostra perpetue amissionis periculo relinquere Terrulas igitur quasdam circiter quindecim modiatas ad mensuram peronensem quas in territoriis de Ais et de Felchin et de Peeulli et de Verrignes et de Trestrie et de Hencurt tenebamus quia longe erant posite et disposite et nobis modicum proficue distrahere preelegimus Predictas itaque terrulas et ortum unum et hospites apud Ais et quicquid in predictarum villarum territorio ad jus nostrum pertinebat ad relevandam debiti nostri immensitatem ecclesie Beati Fursei Peronensis bona fide vendidimus et in manu domini Hugonis decani et magistri Roberti et Gerardi et magistri Stephani canonicorum Peronensium a capitulo suo ad nos transmissorum resignavimus domino Stephano Noviomensi episcopo in cujus diocesi predicte possessiones erant id ipsum laudante concedente et confirmante Promisimus etiam singuli sub ordinis nostri et professionis periculo quod nec per nos nec per aliquem alium queremus occasionem malignandi contra hoc nos videlicet presbiteri Simon abbas Hugo prior Sigerus Guido Balduinus de Romloi Obertus Petrus Johannes Caree Wiardus Rufus Balduinus de Cameraco item Petrus Amandus Johannes Papelarz Radulfus de Cameraco nos diaconi Radulfus de Pontivo Walterus de Falevi Adam de Cameraco nos subdiaconi Arnulfus Fafelins Simon Radulfus de Tolla Theodoricus illiteratus Bernerus puer Ad majorem etiam firmitatem nos omnes presbiteri quittavimus et dominus abbas Sancti Quintini de Monte et magister Johannes quondam abbas Sancti Bartholomei Noviomi et Bartholomei canonici Arrosie et Petrus Kagnerons excommunicationi subjecimus omnes illos qui contra hoc factum venire presumpserint Ego vero Symon abbas et universi fratres nostri idem factum presenti scripto et sigillorum nostrorum appensione firmavimus Actum anno Domini millesimo centesimo nonagesimo octavo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter