Charter Document - 06010108
Charter Number: 06010108
Cartulary Title: Charters of St-Fursy of Peronne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Exchange
Date: 1221
Date Type: Internal, A.D., Regnal
View Map
Cartulary Title: Charters of St-Fursy of Peronne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Exchange
Date: 1221
Date Type: Internal, A.D., Regnal
View Map
Charter:
Philippus Dei gratia Francorum rex notum sit omnibus presentes litteras inspecturis quod dilecti nostri abbas et conventus de Monte Sancti Quintini novem modios frumenti quos habebant de redditu percipiendos in novis molendinis nostris Perone et tres modios frumenti de sex modiis frumenti quos habebant in molendino nostro de Athies quittaverint nobis et heredibus nostris in perpetuum Nos autem propter hoc dedimus eis in perpetuum molendinum de Hala et vivarium ipsius molendini cum circuitu ipsius vivarii sicut vivarius se solet extendere salva nobis et heredibus nostris justicia vivarii et circuitu vivarii ac molendini predictorum et salvis pratis que dedimus Niveloni de Atrebato super Halam et tenemur nos abbati et conventui predictis reddere tres modios frumenti tantummodo singulis annis percipiendos in molendino nostro de Athyis ubi sex modii frumenti prius percipere volebant Quod ut in perpetuum [] salvo jure alieno confirmavimus Actum Compendi anno Domini MCXXI mense julii regni nostri XLII