Charter Document - 06010124
Charter Number: 06010124
Cartulary Title: Charters of St-Fursy of Peronne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1228
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Cartulary Title: Charters of St-Fursy of Peronne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1228
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Charter:
Th decanus et universum Peronensis ecclesie capitulum omnibus presentes litteras inspecturis in Domino salutem Noverint universi quod Rogo de Flers miles homo noster et Marga uxor ejus quedam bona sua que de nobis tenebant in feodum cum [] abbate et conventu de Ailcurte de assensu nostro ad invicem commutaverunt Sicut in instrumentis super hec confectis plenius continetur dicti siquidem Rogo et Marga uxor ejus terragia que habebant in culturis abbatie de Ailcurte circiter centum et sexaginta mencaldatas terre que de nobis sicut dictum est tenebant in feodum prefatis [] abbati et conventui coram nobis in perpetuum quitaverunt et libere resignarunt a prefata ecclesia de cetero possidenda prefati vero [] abbas et conventus dicto Rogoni et ejus uxori et eorum heredi quinquaginta quinque mencaldatas terre sue site in territorio de Flers quam libere tenebant sicut dicebant in recompensationem predictorum in hereditatem perpetuam et jus hereditarium tenendas concesserunt et habendas ita quod de assensu dictorum [] abbatis et conventus dicta terra a dicto Rogone et ejus uxore loco dictorum terragiorum in feodum ecclesie nostre posita fuit et tenebit eandem dictus Rogo aut ejus heres ab ecclesia nostra de cetero feodalem nos vero dicta terragia a dominio et jurisdictione quam in eis habebamus penitus duximus eximenda predictam commutationem plenius approbantes In cujus rei testimonium presentes litteras sigilli nostri munimine duximus roborandas Actum anno Domini millesimo ducentesimo vicesimo octavo mense martio