utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06010132

Charter Number: 06010132
Cartulary Title: Charters of St-Fursy of Peronne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Judgement
Date: 1232
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
P de Collemedio prepositus Sancti Audomari omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino Noverit universitas vestra quod cum inter venerabilem patrem Nicholaum Dei gratia Noviomensem episcopum ex una parte decanum et capitulum Peronenses ex altera questio verteretur super exercenda predicatione in Peronensi ecclesia et in castro etiam Peronensi et super correctione quam dicebat se predictus episcopus habere super canonicos capellanos et clericos chori ecclesie Peronensis et super procuratione quam sibi deberi dicebat a decano et capitulo memoratis in nos tandem de consensu decani et capituli Noviomensium super premissis partes compromiserunt predicte promittentes sub pena ducentarum marcharum servare et tenere quicquid nos pronunciaverimus sentenciando disponendo vel ordinando sicut nobis pro bono pads et pro jure utriusque partis videbitur expedire Si vero a nobis partes propter hoc citate fuerint et altera partium ad presentiam nostram non veniret vel procuratorem sufficientem non mitteret parti adverse coram nobis comparenti decem libras par solvere teneretur pro expensis et si ad predicta terminanda similiter citate fuerint et altera partium ad presentiam nostram non veniret nec compareret parti adverse coram nobis comparenti ducentas marchas pro pena reddere teneretur De jurisdictione vero furtivarum nuptiarum et super injuria quam fecerat domino episcopo capitulum Peronense ut dicebat idem episcopus quia vacante decanatu de quibusdam furtivis nuptiis in prejudicium ipsius cognoverat et emendam acceperat ut dicebat compromiserunt decem partes in magistrum Jacobum archidiaconum Morinensis ecclesie ita quod ipse postquam nos tractaverimus de pace super hoc articulo si pax non proveniret infra sex menses dictum compromissum terminaret de jure audiet autem dictus archidiaconus confessiones partium sub debito sacramenti et rationes et probationes utriusque partis de plano et sine litigio dilatoriis exceptionibus omnibus relegatis Facta est autem ista compromissio sub pena supradicta ita quod si ab ipso archidiacono partes propter hoc citate fuerint et altera partium ad presentiam ipsius archidiaconi non veniret vel procuratorem sufficientem non mitteret parti adverse coram dicto archidiacono comparenti decem libras par solvere teneretur pro expensis et si ad predicta terminanda similiter citate fuerint et altera partium ad presentiam dicti archidiaconi non veniret nec compareret parti adverse coram dicto eodem archidiacono comparenti ducentas marchas pro pena reddere teneretur Jurisdictionem autem furtivarum nuptiarum arbitrio isto pendente pro domino Noviomensi et pro decano et capitulo Peronensibus sine alicujus partis prejudicio cum necessarium fuerit per nos vel per alium cui hoc commiserimus exercebimus et jurisdictionem predictam quasi sequestratam de consensu dicti episcopi et predictorum decani et capituli Peronensium in manu nostra tenebimus Emendam autem quam ipsi decanus et capitulum de furtivis nuptiis Johannis Durestel et uxoris ejus habuerunt vacante decanatu nobis donabunt ad faciendam inde nostram omnimode voluntatem Omnia autem predicta sub pena premissa promiserunt dicte partes si dictum nostrum vel ipsius archidiaconi non servaretur vel si per eas staret quominus nos et dictus archidiaconus in dictis procederemus compromissis promiserunt autem partes quod arbitrio hoc pendente litteras non impetrabunt nec altera partium impetratis utetur contra alteram si impetrate fuerint dum arbitrium pendet Item si contigeret quod arbitrium dicti archidiaconi expiraret promiserunt dicte partes quod infra mensem irent coram judicibus Atterebat ensibus ad relationem recipiendam sicut recipere debebant feria sexta post octavas Trinitatis et arbitrio expirato utentur omni jure quod credunt sibi competere et quod eis competebat die initi compromissi Hec autem omnia facta sunt de consensu et voluntate decani et capituli Noviomensium qui sigillum suum litteris domini Noviomensis episcopi sigillo ejusdem episcopi sigillatis in hujus rei confirmationem apposuerunt Retinuimus autem de consensu partium potestatem interpretandi si super confectione istius compromissi aliquid dubium emerserit inter partes Nos autem partibus super predictis auditis sic super dictis articulis sentenciandum ordinandum duximus et disponendum Quia non est alligatum verbum Dei et predicationis officium atenus est impediendum a subditis super predicatione sic disponimus et ordinamus episcopus quotiens et quando voluerit in ecclesia Peronensis et parochiis et in castro per se vel per alium predicet et proponat verbum Dei et hoc decanus et capitulum non impediant immo cum episcopus vel alius de mandato episcopi mandaverit vocet decanus vel ille qui loco ejus erit populum sacerdotes et clericos ville ac ecclesie Peronensis et ipsi canonici sermonibus episcopi intersint semper et ubique in castro Peronensi et aliorum qui auctoritate episcopi in majori ecclesia predicaverint nisi aliis fuerint negociis impediti Quod si non vocarent vel fraudem committerent vel negligentes essent in vocando dicti decanus vel ille qui loco ejus erit tunc episcopus vel qui nomine ipsius ad predicandum venerit faciat vocari predictos et decanum vel eum qui loco ejus erit qui deliquerit vel qui negligens fuerit in vocando Episcopus poterit canonica pena punire de correctione sic disponimus et ordinamus Noviomensis episcopus decanum et capitulum et personas singulas canonicorum capellanorum et clericorum chori quotiens expedire crediderit in generali moneat et communi de hiis que correctione indigent ut puta de servicio ecclesie de inordinato habitu et inhonesta tonsura et aliis qui sunt circa ecclesiasticam tonsuram honestatem ut corrigant per se si quid in premissis fuerit corrigendum in quibus si negligentes fuerint ea corrigat episcopus memoratus Circa personas vero speciales sive sint canonici sive sint sacerdotes seu clerici de choro de qua vel de quibus episcopus audierit excessus vel malam famam sic procedat moneat primo decanum et capitulum quod illam personam vel illas personas corrigant assignet etiam eis si voluerit terminum competentem infra quem corrigant et si negligentes fuerint corrigat episcopus ex tunc secundum Deum et secundum quod qualitas exegerit delictorum decani vero excessus vel infamiam immediate corrigat episcopus cum necessarium fuerit et honestati ecclesiastice viderit expedire Item si decanus et capitulum simul aliqua laborarent infamia vel aliquem facerent excessum episcopus tunc immediate secundum formam juris ad inquisitionem descendere poterit et excessus seu infamiam que invenerit ordinario jure punire Item notorios seu manifestos predictarum personarum excessus poterit episcopus sine precedenti monitione corrigere ac deliquantes punire nisi primo fuerint a decano et capitulo excessus memorati correcti In hujusmodi enim manifeste apparet negligentia nisi corrigant talia manifesta seu notoria sine mora De procuratione autem sic dicimus et statuendo ordinamus quod ecclesia Peronensis unam procurationem solvat episcopo Noviomensi noviter consecrato et unam quotiens ab apostolica sede redierit et cum ipse unam prebendam habeat in ecclesia Peronensi precipimus adhuc sibi annuatim dari unum modium frumenti ad mensuram peronensem et apud Peronam infra festum nativitatis beati Johannis Baptiste et predictis sit episcopus pro procuratione contentus ita quod nec predictorum nec alia aliqua occasione possit procurationem petere ab ecclesia memorata quam ab omni honere procurationis absoluimus prefer quam in casibus memoratis Actum anno Domini MCCXXXII mense julio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter