utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06020061

Charter
Charter Number: 06020061
Cartulary Title: Charters connected with the Church of Ashburne, Derbyshire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1195 - 1223
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Sancte Matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Rogerus Linc ecclesie Decanus eternam in Domino Salutem Noverit universitas vestra nos ad resignacionem Gaufridi vicarii perpetui ecclesie de Esseburn que ad Decanatum Lincoln ecclesie noscitur pertinere dilecto et fideli nostro Nicholao de Esseburn clerico in presentia et de assensu Capituli Linc ecclesie caritative concessisse et contulisse perpetuam vicariam prefate ecclesie de Esseburn Ita quidem quod idem Nicholaus totam eandem ecclesiam cum omnibus capellis et universis ad eam pertinentibus tota vita sua possidebit solvendo exinde singulis annis robis et successoribus nostris Linc ecclesie Decanis centum solidos nomine pensionis ad tres terminos scilicet ad Pascham duas marcas et dimidiam ad festum Sancti Jacobi duas marcas et dimidiam et ad festum Sancti Martini duas marcas et dimidiam Memoratus quoque Nicholaus nobis et eidem ecclesie Linc sacramentum prestitit fidelitatis Ut igitur hec concessio rata et inconcussa permaneat eam presenti scripto et sigilli nostri munimine roboravimus Hiis testibus Henrico de Watton Henrico de Mannefeld et Waltero de Wirkeswrth capellanis Waltero de Dincurt Hugone de Rolueston Stephano de Cestrefeld Salamone de Notingeham Stephano de Eisseburn et Ricardo de Tingehirst clericis Henrico et Willelmo de Rolueston Richardo Pistore Richardo de Northbir Adam fil God Roberto fil Ric Willelmo et Malgero de Mannefeld et Roberto de Tittebir et aliis multis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter