utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06020070

Charter
Charter Number: 06020070
Cartulary Title: Charters connected with the Church of Ashburne, Derbyshire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1246 - 1254
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Robertus de Esseburn miles Salutem in Domino Cum vir venerabilis dominus H Linc ecclesie Decanus de consensu venerabilis in Christo patris R dei gratia Coventr et Lichefeld Episcopi necnon Johannis vicarii ecclesie de Esseburn mihi et libere familie mee cantariam in oratorio meo de Holende toto tempore vite mee gratanter concesserit Ego corporale prestiti juramentum me per hoc presens scriptum obligand quod capellanus qui pro tempore ministrabit antequam divina incipiat celebrare dicto vicario fidelitatis corporale prestabit sacramentum quod quamdiu ibidem in meo stabit obsequio ejusdem vicarii summas et mandata canonica quatenus ad dictum oratorium pertinet patienter sustinebit et devote observabit et etiam quod omnes oblationes obventiones quoquo modo ad dictum oratorium meum pervenerint vicario prefate ecclesie de Esseburn sine omni retentione et dilatione plene persolvet et quod neminem ad ecclesiastica sacramenta admittet sine dicti vicarii licentia speciali Si vero aliquis capellanus meus aliquas oblationes vel obventiones a dicto oratorio asportaverit Ego firmiter promitto sub debito prestiti juramenti me tantumdem de bonis meis propriis ecclesie de Esseburn fore soluturum Eandem ecclesiam in omnibus et per omnia servando indempnem Ego vero cum libera familia mea bis in anno videlicet in festo dedicationis ecclesie de Esseburn et in festo sancti Oswaldi dictam ecclesiam parochialem ad audiendum divina visitabo cessante in oratorio memorato cantaria Nolo autem quod per istam concessionem mihi factam heredes mei vel aliquis mihi aliquo modo succedens aliquid juris in dicta cantaria sibi possint vendicare Valetis semper in Domino
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter