utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06020078

Charter
Charter Number: 06020078
Cartulary Title: Charters connected with the Church of Ashburne, Derbyshire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1273
Date Type: Internal, Papal

map View Map
Charter:
Gregorius Episcopus servus servorum dei venerabilibus fratribus Archiepiscopo Cantuarien Episcopo et Dilecto filio Priori Westmonasterii London Salutem et Apostolicam benedictionem Sua nobis dilectus filius Decanus ecclesie Lincolniensis petitione monstravit quod licet quondam Robertus de Mariscis Decanus Lincolniensis predecessor suus ecclesiam de Esseburn Conuentren dyoc in qua ratione Decanatus sui eidem ecclesie Lincolniensis idem Decanus jus patronatus habebat usibus dicti Decanatus auctoritate litterarum sedis Apostolice deputatam in usus hujusmodi canonice retineret et pacifice possideret eandem Demum tamen clare memorie Henricus Rex Anglie predictum jus patronatus ad se pertinere pretendens Petrum de Wintonia clericum ad ecclesiam ipsam tanquam ad vacantem venerabili fratri nostro Conuentren et Lich Episcopo presentavit quem dictus Episcopus de facto instituit in eadem quam dictus Petrus hujusmodi presentationis et institutionis pretextu detinet minus juste in ipsius Decani et dicti Decanatus prejudicium et gravamen Quarum idem decanus nobis humiliter supplicavit ut easdem presentationem et institutionem nullas penitus nunciari seu irritari et ab ea predictum clericum amoveri dictoque Decano ipsam restitui per eum et successores suos in usus retinendam predictos per discretum aliquem faceremus Quocirca discretioni vestre Per apostolica scripta mandamus quatinus vocatis qui fuerint evocandi Regia persona excepta et auditis hinc inde prepositis quod canonicum fuerit appellatione postposita decernatis facientes quod decreveritis per censuram ecclesiasticam firmiter observari Testes autem qui fuerint nominati si se gratia odio vel timore subtraxerint per censuram eandem appellatione cessante cogatis veritati Testimonium perhibere Quod si non omnes hiis exequendis potueritis interesse duo vestrum ea nichilominus exequantur Dat Lugdun V kal Augusti Pontificatus nostri anno tercio
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter