utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06020098

Charter 06020098
Charter Number: 06020098
Cartulary Title: Charters connected with the Church of Ashburne, Derbyshire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1290
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
In dei nomine Amen Nos Rogerus permissione divina Coventr et Lych Episcopus vicarium ecclesie de Esseburn quam Decanatui ecclesie Linc in usus proprios rehabendam concessimus inquisicione super hoc prehabita diligenti ac ecclesie ipsius facultatibus ponderatis auctoritate pontificali partibus presentibus taliter ordinamus Videlicet quod Robertus nunc vicarius ibidem et alii successores sui qui pro tempore fuerint habeant placeam pro manso suo que jacet inter viam que ducit de cimiterio usque ad pontem ex parte una et usque ad murum cimiterii et viuarium Rectoris ex parte altera in latitudine et longitudine a cimiterio usque ad ductum de Scollebroke et quod sumptibus Rectoris fiant edificia competentia in eadem percipiant etiam vicarii omnia mortuaria exceptis equis cum hernasiis et armis decimam lini et canabi si fuerit decimam etiam purcellorum ancarum curtilagiorum gardinorum pullanorum vitulorum et albi totam porcionem omnium decimarum quadragesimale et omnes oblaciones per annum si vein pecunia numerata sive in cero consistant et decimam molendinorum totius parochie percipiant hi vicarii decimam garbarum et feni de Clifton Parva et Magna Decimam feni de Metheleyge et Longelis et de prato Comitis Decimam medietatis garbarum annuatim proveniencium de Methelig exceptis dominicis Rectoris tam in garbis quam in pratis Vicarii vero Episcopalia et Archidiaconalia onera sustineant Rector autem omnia alia sustinibit Reservamus insuper nobis et successoribus nostris Episcopis potestatem addendi ad ordinacionem predictam ac eciam mutandi eandem cum propter variacionem temporis vel alias causas legitimas videbitur expedire In cujus rei testimonium impressio sigilli nostri presentibus est appensa Dat apud Haywod xiii kal Novembris Anno domini Millesimo CC nonagesimo et consecracionis nostre xxxiij
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter