utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06021071

Charter
Charter Number: 06021071
Cartulary Title: Charters connected with the Church of Ashburne, Derbyshire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1223 - 1272
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Omnibus fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Willelmus Linc ecclesie Decanus salutem in Domino Noverit universitas vestra nos de assensu et voluntate Magistri Alexandri Blundi Rectoris capelle de Kniueton concessisse quantum in nobis est quod Robertus de Esseburn miles hanc cantariam in capella sua de Newbiggigg in parochia capelle de Kniueton quamdiu vixerit in habitu seculari sibi et libere familie Sue et hospitibus suis sumptibus ipsius militis et honeribus in omnibus Salva in omnibus indempnitate matricis ecclesie de Esseburn et capelle de Kniueton et vicinarum ecclesiarum Ita quod oblationes a parochianis earum in dicta capella de Newbiggig recepte ipsarum ecclesiarum rectoribus seu vicariis quorum parochiani sunt fideliter et integre restituantur sine difficultate qualibet aut dilatione Capellanus autem idoneus ibi celebraturus de assensu nostro et rectoris capelle de Kniueton antequam ibi celebret jurabit quod oblationes prefatas et omnes obventiones que in dicta capella quocunque modo ad ipsum pervenerint supradictis rectoribus vel aliis secundum quod predictum est integre persolvet et quod omnia jura parochialia prefatis ecclesiis quantum in ipso est integra conservabit et illesa Jurabit insuper tam miles supradictus quam capellanus suus ibi pro tempore institurus quod nec per se nec per alium aliquid uncquam machinabuntur per quod prefate ecclesie in temporalibus seu spiritualibus dampnum aliquod seu detrimentum intrant Et si forte quod absit dicte ecclesie vel earum aliqua occasione dicte cantarie lesa fuerint in aliquo nisi post tertiam commonicionem per nos vel per rectorem capelle de Kniveton faciendam competentem fuerit satisfactum licebit nobis vel rectori predicto dictam capellam a divinorum celebratione suspendere donec satisfactum fuerit competenter in hac parte juxta nostrum vel ipsius rectoris arbitrium
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter