utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06030006

Charter
Charter Number: 06030006
Cartulary Title: Fitzherbert and Other Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1216 - 1272
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus presens scriptum visuris uel audituris Thomas filius Willelmi Hereberti de Somersale salutem in domino Nouerit vniuersitas uestra me concessisse et hac presenti carta mea confirmasse deo et ecclesie Beate marie Roucester et Canonicis ibidem deo seruientibus quatuor acras terre cum pertinenciis In Somersale totam terram quam Ricardus filius Symonis Bacun de me tenuit in territorio ibidem Habendum et tenendum de me et de heredibus meis sibi et successoribus suis libere et quiete pro octo denariis annuatim ad festum Sancti Michaelis ipsi et successores sui mihi et heredibus meis soluendis pro homagiis pro omnimodis curie mee racione dicte terre sectis pro auxiliis et omnibus seruiciis et demandis que causa terre uel tenementi umquam dari possunt uel exigi aquosumque Vt autem hec mea concessio et confirmacio perpetue firmitatis robur optineat presens scriptum sigilli mei impressione roboraui Hiis testibus Domino Roberto del Pei Hamone de Saperton Johanne morel Thoma de Mackelega Johanne filio Symonis de Foston Roberto Wace et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter