utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06050022

Charter 06050022
Charter Number: 06050022
Cartulary Title: Mediaeval Archives of the University of Oxford
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Letters Patent
Date: 1269
Date Type: Internal, Regnal

map View Map
Charter:
H dei gracia rex Anglie dominus Hibernie et dux Aquitannie uicecomiti Oxonie et omnibus balliuis et fidelibus suis ad quos presentes littere peruenerint salutem Uolentes quod pax nostra in municipio nostro Oxonie ad securitatem et tranquillitatem eiusdem et etiam quod libertates et priuilegia Cancellario et Uniuersitati scolarium Oxonie a nobis concessa firmiter et inuiolabiliter obseruentur uobis precipimus firmiter iniungentes quod Cancellarium magistros et scolares Uniuersitatis predicte manuteneatis protegatis et defendatis non inferentes eis uel inferri permittentes contra libertates et priuilegia predicta iniuriam molestiam dampnum impedimentum seu grauamen Et si quid eis forisfactum fuerit id eis quantum in uobis est sine dilacione faciatis emendari Et prefato Cancellario et magistris Uniuersitatis predicte ad pacem nostram ibidem obseruandam cum ab eis super hoc fueritis requisiti consilium uestrum prebeatis et iuuamen In cuius rei testimonium has literas nostras fieri fecimus patentes Teste me ipso apud Westmonasterium xxii die Novembris anno regni nostri LIIII
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter