utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06050026

Charter Number: 06050026
Cartulary Title: Mediaeval Archives of the University of Oxford
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1279
Date Type: Internal, Calendar, A.D.

map View Map
Charter:
Frater I miseracione diuina Cantuariensis archiepiscopus tocius Anglie primas dilectis sibi in Cristo Cancellario ac Uniuersitati magistrorum et scolarium Oxonie Lyncolniensis dyocesis salutem graciam et benediccionem Querentes in agro scolastice discipline sciencie margaritam non immerito quo possumus fauore prosequimur eaque libenter eis concedimus per que materia submota grauaminis ipsorum status tranquillitas prosperetur Hinc est quod uestris deuotis precibus inclinati personas uestras cum omnibus bonis ad uos communiter pertinentibus que in presenciarum racionabiliter possidetis aut in futurum iustis modis prestante domino poteritis adipisci sub nostra proteccione suscipimus specialiter autem libertates et immunitates ab episcopis regibus magnatibus et aliis Cristi fidelibus uobis rite concessas sicut ea omnia iuste et racionabiliter optinetis uobis et per uos uestris successoribus de fratrum nostrorum unanimi et expresso consensu auctoritate presencium confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Ad hec quia intelleximus quod nonnulli proprie salutis immemores cum propter delicta in Uniuersitate Oxonie perpetrata suspensionis uel excommunicacionis sentenciis per Cancellarium Uniuersitatis ipsius uel iudices inferiores deputatos ab eo uel per ipsum Cancellarium una cum tota Uniuersitate quandoque solorum regencium quandoque regencium et non regencium fuerint innodati a uobis et a uestra iurisdiccione recedunt claues ecclesie temere contempnendo ut dicte sentencie robur optineant firmitatis quociens nos uel fratres nostri super hoc a uobis legitime fuerimus requisiti quod per nos uel fratres nostros uel eorum officiales in nostra prouincia execucioni demandentur de expresso et unanimi consensu fratrum nostrorum uobis tenore presencium indulgemus Uolentes insuper tranquillitati uestre uberius prouidere ut uestra communitas in futurum in statu prospero et tranquillo ualeat gubernari uobis concedimus et de expresso et unanimi consensu fratrum nostrorum ordinamus et statuimus ut si qui clerici in nostra prouincia beneficiati die aut nocte inuenti fuerint in pacis perturbacionem arma deferentes uel tranquillitatem ipsius Uniuersitatis per modum alium perturbantes et super hoc conuicti fuerint legitime aut rite seu per eorum fugam presumptiue confessi quod eorum beneficia in manibus prelatorum suorum ad denunciacionem Cancellarii faciendam ipsis episcopis sub ipsius Uniuersitatis sigillo communi per triennium sequestrentur et de fructibus beneficiorum huiusmodi percipiendis interim uel perceptis leso uel lesis per conuictos uel confesses aut fugitiuos huiusmodi legitime satisfiat Quod si beneficium ecclesiasticum non habuerint per quinquennium ad recepcionem beneficiorum ecclesiasticorum inhabiles habeantur nisi lesis ab eisdem interim satisfecerint competenter et graciam Uniuersitatis meruerint optinere fama eorum nichilominus post satisfaccionem integra conseruata In quorum omnium testimonium sigillum nostrum una cum sigillis fratrum nostrorum presencium huic scripto est appensum Dat in concilio nostro apud Radinges pridie Kalendas Augusti anno gracie milesimo ducentesimo septuagesimo nono
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter