utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06050028

Charter Number: 06050028
Cartulary Title: Mediaeval Archives of the University of Oxford
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Permission
Date: 1282
Date Type: Internal, Episcopal

map View Map
Charter:
Oliuerus permissione diuina Lincolniensis episcopus dilecto in Cristo filio magistro Willelmo de Monteforti cancellario Uniuersitatis Oxonie salutem graciam et benediccionem Licet pro eo quod contumacie speciem uel offense aut condempnacionis de quibus contra Hugonem de Holeburne clericum in litteris uestris tantum in genere mencionem fecistis nobis per omissionem ut uidetur minime designastis nec locum certum ubi idem Hugo in diocese nostra moneri poterit ad emendam aliquatenus assignastis nec sigillum Uniuersitatis litteris uestras fecistis apponi possemus nos ab omni approbacione secundum iuris exigenciam penitus excusare uolentes tamen uotis uestris gracius complacere uobis ut per uos uel alios loco uestro possitis predictum Hugonem ubicumque inuentus fuerit in nostra diocese auctoritate nostra ad sufficientem emendam monere prefixo sibi ad hoc tempore competenti de gracia concedimus speciali ad quod taliter faciendum uobis tenore presencium committimus uices nostras Quid igitur super premissis duxeritis faciendum nobis per litteras uestras patentes harum seriem continentes cum uisum uobis fuerit oportunum fideliter intimetis ut contra ipsum si appareat incorrigibilitatis uicio laborare ulterius ad ipsius cohercionem cum acrimonia sicut iustum fuerit procedamus Ualete Dat apud Riston iuxta Rowell idus Maii pontificatus nostri anno secundo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter