Charter Document - 06050041
Charter Number: 06050041
Cartulary Title: Mediaeval Archives of the University of Oxford
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Investiture
Date: 1296 Circa
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: Mediaeval Archives of the University of Oxford
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Investiture
Date: 1296 Circa
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Iste sunt positiones per Cancellarium magistros et scolares Uniuersitatis Oxonie proposite contra maiorem balliuos et communitatem burgensium eiusdem municipii infra portas et extra coram arbitris super quibusdam litibus et controuersiis inter predictas partes molis ad ipsorum ipsarumque controuersiam unanimiter electis In primis super primo articulo ponunt quod cum eisdem Cancellario et Uniuersitati predicte magistrorum et scolarium a domino rege et suis predecessoribus per priuilegium specialiter sit indultum ac eciam de consuetudine cuius memoria non existit ab iisdem usitatum quod incarcerati per cancellarium in dicto municipio pro pacis perturbacione uel alio delicto consimili per eundem Cancellarium uel alium de eius mandate speciali a carcere huiusmodi debeant liberari Item ponunt quod Thomas de Wippelay super perturbacione pacis per dominum Cancellarium erat conuictus Item ponunt quod predictus Thomas per eundem Cancellarium exstiterat incarceratos Item ponunt quod predictus Thomas per maiorem et balliuos de communi consensu burgensium municipii predicii exstiterat liberatus Item ponunt quod Cancellario inuito a carcere predicto erat liberates Item ponunt quod irrequisito consensu Cancellarii exstitit liberatus Item ponunt quod in preiudicium Uniuersitatis predicte suorum priuilegiorum consuetudinum contemptum et lesionem facta fuerat liberacio supradicta Item ponunt quod premissa sunt publica manifesta et notoria In secundo articulo ponunt quod eisdem Cancellario et Uniuersitati magistrorum et scolarium a domino rege et suis predecessoribus per priuilegium specialiter sit indultum quod in delictis uel contractibus ubi altera pars est scolaris in commissis punicio cognicio et correctio ad Cancellarium Uniuersitatis predicte et non ad alium excepta morte et membrorum mutilacione debeat totaliter pertinere Item ponunt quod de consuetudine a tempore cuius memoria non existit ab eisdem Cancellario [] exstitit usitatum Item ponunt quod prefati balliui communi consensu sue communitatis requisite et optento die Sabbati proxima ante festum sancti Matthie apostoli hoc anno instanti ad uesperam domos scolarium uiolenter sunt ingressi Item ponunt quod eosdem scolares in domo sua repertos contra priuilegia et consuetudines Uniuersitatis predicte capiebant Item ponunt quod eosdem vulnerarunt et male pertractarunt Item ponunt quod eosdem bonis suis spoliarunt Item ponunt quod ipsos incarcerarunt in dicte Uniuersitatis et suorum priuilegiorum consuetudinum contemptum preiudicium non modicum et grauamen Item ponunt quod predicta sunt publica notoria et manifesta Item super tercio articulo ponunt quod clerici per quemcumque capiantur in dicto municipio nisi in casu mortis uel mutilacione membrorum ut premittitur ad peticionem Cancellarii absque contradictione qualibet confestim debeant liberari Item ponunt quod scolares extra portam borialem capti per triduum post peticionem Cancellarii legitime factam in carcere detinebantur ab eisdem balliuis Item ponunt quod contra priuilegium Uniuersitatis predicte maliciose detinebantur Item ponunt quod premissa sunt publica et notoria Item in quarto articulo ponunt quod cum predicte Uniuersitati sit a domino rege priuilegialiter indultum quod Maior balliui et viii aldremanni eiusdem uille super obseruacione priuilegiorum et consuetudinum Uniuersitatis predicte in curia sua propria in presentia domini Cancellarii uel procuratorum ad hoc specialiter uocatorum corporale prestabunt iuramentum Item ponunt quod idem Maior balliui et aldremanni super hiis specialiter hoc instanti anno per dictum Cancellarium requisiti dictum iuramentum expresse recusarunt Item ponunt quod idem Maior balliui et aldremanni super hoc dominum Cancellarium requirere debuerunt Item ponunt quod obtentu huius sacramenti non prestiti sed recusati uerisimiliter presumitur dissensionem inter clericos et burgenses hoc instanti anno habitam originem habuisse Item ponunt quod recusacio istius sacramenti cedit in lesionem dicte Uniuersitatis et suorum priuilegiorum Item ponunt quod predicta sunt publica notoria et manifesta Item super quinto articulo ponunt quod prefati Maior balliui et burgenses sacramentum annuatim prestabunt quod iusto et racionabili precio uictualia et alia necessaria scolaribus uendent Item ponunt quod ab aliis uendi fideliter procurabunt Item ponunt quod in fraudem huiusmodi priuilegii Uniuersitati predicte concessi nichil contrarium procurabunt per quod condicio scolarium in aliquo deterioretur Item ponunt quod prefati Maior balliui et burgenses numerum regratariorum certum et limitatum inter ipsos augent Item ponunt quod condicio scolarium propter augmentacionem numeri deterior est facta Item ponunt quod piscatores forinsecos piscem suum in propriis personis uendere non permittunt donec iidem piscatores situm stallorum suorum pro magna summa pecunie conduxerint Item ponunt quod extraneos carcosea carnium et pannos causa uendicionis in uillam deferentes scindere et minutatim uendere non permittunt Item ponunt quod in interitum proprii sacramenti et manifestam lesionem scolarium et annone deterioracionem tales inhibiciones procedunt Item ponunt quod premissa sunt publica notoria et manifesta In sexto articulo ponunt quod dicta Uniuersitas de priuilegio speciali optineat quod nulla prohibicio regia contra cognicionem Cancellarii super contractibus in dicta Uniuersitate habitis ubi altera pars est scolaris locum debeat obtinere [Item p]onunt quod de consuetudine approbata a tempore cuius memoria non existit per eosdem Cancellarium et magistros Uniuersitatis predicte exstitit usitatum [Item pon]unt quod idem Maior balliui et burgenses ad obseruacionem priuilegiorum dicte Uniuersitati concessorum specialiter sunt iurati [Item ponunt] quod idem Maior balliui et burgenses ad obseruacionem consuetudinum Uniuersitatis antedicte specialiter sunt iurati [Item ponunt quod] prefati Maior balliui et burgenses regias prohibiciones indies contra priuilegium predictum et consuetudines impetrare non cessant [Item ponunt quod tem]ptatio ceruisie predicte Uniuersitati specialiter annuatim conceditur [Item ponunt quod] Maior balliui et burgenses predictam temptacionem per dictam Uniuersitatem faciendam minus iuste contradicunt [Item ponunt quod min]istros Uniuersitatis et alios iuratos indebite contra proprium iuramentum inter alios laycos non priuilegiatos talliant [Item ponunt quod Uniuersitatis] ministros ad loca forinseca protrahunt indebite [Item ponunt quod in con]temptum Uniuersitatis predicte contra suum iuramentum talia faciunt [Item ponunt quod pre]missa sunt publica notoria et manifesta [Item in septimo articulo] ponunt quod cum nuper orta dissensione inter clericos et burgenses circa festum sancti Mathie apostoli scilicet instanti anno Cancellarius [Uniuersitas] predicta utrique parti remedium prouidere cupientes prefatis Maiori balliuis et burgensibus super tractatu pacis inter partes predictas [sub] aliqua forma utili et honesta super mora scolarium et securitate utriusque partis prouidenda specialiter demandarunt et super hiis debite requirebant Item ponunt quod prefati Maior balliui et burgenses super huiusmodi mandate aliquid prouidere seu tractare neglexerunt seu distulerunt licet congrue fuerant requisiti Item ponunt quod propter hoc maior pars scolarium a dicta Uniuersitate recessit Item ponunt quod predicta sunt publica manifesta et notoria Item in viii articulo ponunt quod Maior et balliui tam regi quam Uniuersitati predicte pro eiusdem Uniuersitatis preseruatione specialiter sunt iurati Item ponunt quod idem Maior balliui et burgenses uillam Oxonie magna multitudine forensium armatorum congregata obsidebant Item ponunt quod ad pacis perturbacionem illam congregationem procurarunt Item ponunt quod per predictum factum scolaribus predictis grauem timorem incutiebant Item ponunt quod propter illam obsessionem scolares predicti timore huiusmodi excitati a uilla predicta recesserunt Item ponunt quod predicta sunt publica notoria et manifesta Item ponunt in ix articulo quod die sancti Mathie apostoli proximo preterito citacione communitatis uille prehabita collecta sibi multitudine innumerabili tam indigenarum quam forensium campana communi pulsata cum sonitu cornuum in manu armata insultum scolaribus Uniuersitatis predicte hostiliter dederunt Item ponunt quod ex precogitata malicia illud fecerunt Item ponunt quod in illo insultu multos scolares vulnerarunt Item ponunt quod dominum Fulconem Neyrnuit sacerdotem et scolarem occiderunt Item ponunt quod domos multorum scolatium uiolenter sunt ingressi Item ponunt quod multas res scolaribus nequiter abstulerunt Item ponunt quod ipsos scolares ad carcerem duxerunt Item ponunt quod predictos scolares postquam capti fuerant cum stimulis pungerunt Item ponunt quod in ducendo ipsos ad carcerem nequiter uerberarunt Item ponunt quod eosdem scolares sic incarceratos inhumaniter et extra modum debitum et consuetum pertractarunt Item ponunt quod alia enormia eisdem scolaribus damnabiliter intulerunt Item ponunt quod ubi predicti Maior balliui et burgenses prohibere talia poterant et debebant quod inferri permiserunt Item ponunt quod predicta sunt publica manifesta et notoria Item ponunt in x articulo quod Willelmus de Godestowe Radulfus le Mercer iunior Nicholaus Tabernarius Walterus [Draper garcio] Roberti de Wormenhale Iohannes de Abingdone allutarius Petrus Pikbon tabernarius Walterus Percy Walterus garcio [Andree de Durham] et Willelmus Arcista per legitimam inquisicionem a dicta Cancellario factam fuerant de pacis perturbacione conuicti Item ponunt quod per dictum Cancellarium Maiori et balliuis et burgensibus fuerat demandatum quod huiusmodi pacis perturbatores caperent Item ponunt quod predictus Cancellarius eisdem mandauit quod ipsos incarcerarent Item ponunt quod Maior et balliui ad mandatum Cancellarii ad hoc per suum sacramentum sunt adstricti Item ponunt quod dicti Maior balliui et burgenses dictum Willelmum de Godestowe occasione huiusmodi mandati ceperunt Item ponunt quod inconsulto Cancellario absque satisfactione qualibet ipsum liberarunt Item ponunt quod illa liberacio contra consuetudines et priuilegia Uniuersitatis predicte facta exstiterat Item ponunt quod alios supradictos ad mandatum dicti Cancellarii capere recusarunt Item ponunt quod predicta sunt publica notoria et manifesta