utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06051053

Charter 06051053
Charter Number: 06051053
Cartulary Title: Mediaeval Archives of the University of Oxford
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1264 - 1265
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hec est conuencio facta inter magistrum Henricum de Cicestria tunc Cancellarium Oxon et totam Uniuersitatem eiusdem uille ex una parte et Rob de Stantone ex altera parte uidelicet quod dictus Henricus et dicta Uniuersitas dederunt et concesserunt et tradiderunt totum illud mesuagium cum omnibus pertinenciis suis ad feodi firmam quod iacet inter terram que fuit Willelmi le Beer ex una parte et terram que fuit Henrici Crompe ex altera parte in parochia sancti Egidii extra portam borialem in suburbio Oxonie tenendum et habendum de nobis et successoribus nostris sibi et heredibus suis uel suis assignatis libere quiete integre in perpetuum reddendo inde annuatim nobis et successoribus nostris sex solidos ad tres terminos anni scilicet ad Pascha duos solidos et ad festum Omnium Sanctorum duos solidos ad festum Purificationis sancte Marie duos solidos pro omni seruitio consuetudine seculari accione sectis curie et demanda Et si contingat quod dictus redditus terminis prefixis infra annum uel in fine anni non fuerit solutus et quod defecerit in sustentacione dicti mesuagii quod dictum mesuagium nobis et successoribus nostris plenarie sine contradictione dicti Roberti uel heredum suorum reuertatur Dicta eciam Uniuersitas dictum mesuagium sepedicto Roberto per predictum seruicium warantizabit defendet et acquietabit Et ut hec omnia predicta firma et stabilia in perpetuum permaneant sub forma predicta huic scripto paries sigilla sua alternatim apposuerunt Hiis testibus Nicholao de Stocwelle tunc maiore Oxon Willelmo de Ew Galfrido le Mercer tunc prepositis de eadem Willelmo Ybernico tunc baliuo extra portam borialem Galf le Sauser Rog le Sauser Ada de Middiltone Iohanne de Curdlintone Willelmo Crompe et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter