utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06060001

Charter 06060001
Charter Number: 06060001
Cartulary Title: The Calverley Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1154 - 1199
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant omnes tam presentes quam futuri quod ego Rogerus Scot de Kaluerlaia dedi et concessi et hac mea carta confirmavi Gaufrido filio Petri de Arthingtun et Marie sorori mee et heredibus suis pro homagio suo et servicio dimidiam carucatam terre in Kalverlaia de dominico meo in libero maritagio Tenendam de me et heredibus meis in feodo et hereditate cum omnibus libertatibus et aisiamentis ad eandem villam pertinentibus in bosco et plano infra villam et extra villam in pratis et pasturis in aquis in viis et semitis et in omnibus locis sine retinemento liberam quietam et solutam ab omnibus serviciis que ad me vel ad heredes meos pertinent vel ad dominum Regem Reddendo mihi et heredibus meis annuatim ad Pascha[m] duo calcaria deaurata Ego vero et heredes mei predictam terram predictis Gaufrido et Marie et heredibus suis warantizabimus et defendemus ubique erga dominum Regem et erga omnes homines His testibus Willelmo de Lelaia Hugone et Roberto filiis ejus Willelmo Wart Radulpho filio Balduwini de Bramhop Hugone de Swinlington Serlone de Povilla Willelmo filio ejus Thoma de Tornetun Johanne fratre ejus Hugone de Stapeltun Ricardo de Alta Ripa Willelmo de Stapeltun Waltero de Jeaddun Jordano de Essartis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter