utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06060002

Charter
Charter Number: 06060002
Cartulary Title: The Calverley Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1189 - 1216
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Radulphus filius Hugonis filii Walteri dedi et concessi et hac presenti mea carta confirmavi Ricardo filio Gilberti de Uluisthorp unum assartum in Uluisthorp sine retenemento quod vocatur Schireve Rode et quod pater predicti Ricardi tenuit de Hugone patre meo per cirographum pro homagio suo et servicio Tenendum sibi et heredibus suis de me et heredibus meis in feodo et hereditate libere et quiete et honorifice cum omnibus libertatibus et aisiamentis predicte terre pertinentibus Et ille et heredes sui reddent inde mihi et heredibus meis xij per annum scilicet medietatem ad Pentecosten et medietatem ad festum Sancti Martini pro omni servicio mihi et heredibus meis pertinente Pro hac vero donatione dedit mihi prefatus Ricardus xviij solidos in recognitionem Et ego Radulphus et heredes mei warantizabimus prefato Ricardo et heredibus suis prefatam terram ubique inperpetuum Hiis testibus Rogero Scotto Ricardo de Tanga Johanne de Tilli Henrico Scotto Johanne de Papelaia Ada de Wirkelaia Thome Edne Norrasio de Bramelaia Simone de Fersel[aia] Simone de Esteburne et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter