utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06060003

Charter
Charter Number: 06060003
Cartulary Title: The Calverley Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1199 - 1272
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Thomas de Raineville dedi concessi et presenti carta mea confirmavi Ade de Millburna et heredibus suis vel cui assignare voluerit totam terram meam in Berecroft scilicet sex bovatas terre cum pertinentiis quas ego tenui de Ada clerico filio Jordani de Calverlai pro humagio et servicio suo sine retenemento et pro c solidis quos mihi dedit in recognitionem Tenendam et habendam sibi et heredibus suis vel cui assignare voluerit de me et heredibus meis in feodo et hereditate libere et quiete et honorifice in bosco in plano in pratis in paschuiis in viis in semitis cum omnibus libertatibus et aisiamentis predicte terre pertinentibus Reddendo inde mihi et heredibus meis ille et heredes sui x solidos per annum pro omni servicio scilicet medietatem ad festum Sancti Martini et medietatem ad Pentecosten et faciendo forinsecum servicium quantum pertinet ad prenominatam terram unde xiii carucate terre faciunt feodum dimidii militis Et ego Thomas et heredes mei warantizabimus predicto Ade et heredibus suis vel cui assignare voluerit prenominatam terram contra omnes homines Hiis testibus Ada de Raineville Willelmo de Stapiltun Eudone de Lungevill[ers] Rogero Scot Hugone de Suthlington Ricardo de Tange Thoma de Thorneton Henrico Scot Symone de Ferselai Thoma Scot Willelmo Pincamunsi Roberto filio Hugonis de Stapiltun et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter