utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06060004

Charter
Charter Number: 06060004
Cartulary Title: The Calverley Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1216 - 1272
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant omnes presentes et futuri quod ego Robertus filius Radulphi de Arthington dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Willelmo Thuneslouerd de Pudekesaye dimidiam carucatam terre cum pertinenciis in villa et territorio de Kalverlaye scilicet totam illam terram et tenementum quod Rogerus Scot quondam dedit Gaufrido filio Petri de Arthington et Marie sorori dicti Rogeri Habendam et tenendam predicto Willelmo Thuneslouerd et heredibus suis vel suis assignatis de Johanne Scot domino feodi et de heredibus suis in feodo et hereditate pro homagio suo et servicio cum omnibus libertatibus et assiamentis in bosco plano pratis pasturis viis semitis et in omnibus locis commune et assiamenti pertinentibus ad tantam terram infra predictam villam de Kalverlaye et extra sine aliquo retenemento libere et quiete ab omnibus serviciis et demandis que ad me vel heredes meos aliquo modo pertinent vel pertinere possunt Reddendo inde annuatim predicto Johanni Scot domino feodi et heredibus suis unum par calcarium deauratorum ad pascha[m] domini prout continetur in carta unde dictus Gaufridus fuit feoffatus Quam cartam deliberavi prenominato Willelmo cum toto meo jure predicte terre Et ego Robertus et heredes mei totam predictam terram et jus meum quod in ea habui prefato Willelmo et heredibus vel assignatis suis contra omnes gentes warantizabimus inperpetuum In cujus rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Jurdano de Wodehall Willelmo filio Johanne Willelmo filio Rogeri Thoma Sampson Willelmo de Wirkelay Petro de Wirkel[ay] Johanne Normand Hugone filio Thome Sampson Gilberte de Ledes clerico et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter