utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06060007

Charter
Charter Number: 06060007
Cartulary Title: The Calverley Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1216 - 1272
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant omnes presentes et futuri quod ego Simon filius Lamberti de Tyrssale dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Willelmo Hare totum illud toftum cum crofto et cum pertinenciis in villa et in territorio de Tyrssale illud scilicet quod ego dictus Simon aliquando tenui in eadem villa Tenendum et habendum dicto Willelmo Hare et heredibus vel assignatis suis libere quiete et pacifice integre et hereditarie cum omnibus libertatibus communibus et aysiamentis ad predictum toftum et croftum infra predictam villam et extra ubique pertinentibus Reddendo inde annuatim domui hospitalis Sancti Johannis quatuor denarios ad pascam Domini pro omni servicio exactione et demanda Et ego dictus Simon et heredes mei totum predictum toftum cum toto crofto prenominato et cum omnibus pertinenciis suis dicto Willelmo et heredibus vel assignatis suis contra omnes homines et feminas warantizabimus et defendemus inperpetuum Et ut hec mea donatio et presentis carte mee confirmatio rata sit et stabilis hoc presens scriptum sigilli mei munimine corroboravi pro hac vero donatione et concessione mea dictus Willelmus Hare dedit mihi xvii solidos argenti premanibus Hiis testibus Ricardo de Tonge Willelmo Scotico domino Radulpho Tilly Hugone de Tyrssale Roberto de Wirkelay Johanne de Virido de Tyrssale Johanne filio Agnetis de Pudekessay et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter