utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06060008

Charter
Charter Number: 06060008
Cartulary Title: The Calverley Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1216 - 1272
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Hugo clericus de Wdealle dedi et concessi et hac presenti mea carta confirmavi Rogero filio Thome capellani pro homagio suo et servicio et pro xvi solidis mihi datis in recognitionem totam terram quod jacet inter exitum qui tendit versus le Merking et croftum Roberti filii Gamelli Tenendam et habendam sibi et heredibus suis de me et heredibus meis in feodo et hereditate libere pacifice cum omnibus libertatibus et aisiamentis et communis predicte terre pertinentibus infra villam et extra Reddendo inde annuatim predicto Hugoni et heredibus suis quatuor denarios pro omni servicio scilicet ii d ad Pascam et duos denarios ad festum Sancti Micaelis Et ego Hugo et heredes mei predicto Rogero et heredibus suis predictam terram cum pertinentiis ubique warantizabimus et contra omnes homines defendemus et adquietabimus in perpetuum Hiis testibus Willelmo Scoto Henrico Scotto Willelmo clerico Roberto Persolia Stephane de Ecclesil Rogero Alano Roberto de Ecclesil Willelmo filio Radulphi Micaele de Ecclesil et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter