utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06060060

Charter 06060060
Charter Number: 06060060
Cartulary Title: The Calverley Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1265
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Anno Domini MCC sexagesimo v ad festum Sancti Martini facta fuit hec conventio usque ad terminum iiij annorum inter Johannem Scotus de Calverlay et Ciciliam relictam Johannis Fullonis de eadem scilicet quod idem Johannes dimisit ad firmam predicte Cicilie et heredibus vel assignatis suis illud toftum in Calverlai quod prius tenuit in eadem cum terra pertinente ad predictum toftum excepta terra empta cum libertatibus et communis dicte terre pertinentibus reddendo inde annuatim v solidos et v denarios medietatem ad Pentecosten et aliam medietatem ad festum Sancti Martini et faciendo tria precamina in autumno et unum diem ad fabricam [stagni] sui molendini Predictus vero Johannes et heredes sui warantizabunt dictam terram et toftum predicte Cecilie sicud prescriptum est Hiis testibus Roberto de Fersel[ai] Jordano de Wudehal Rogero Fabro Rogero Kirkeman Johanne Clerico et aliis multis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter