utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06060082

Charter 06060082
Charter Number: 06060082
Cartulary Title: The Calverley Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1260 - 1288
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hec est conventio facta inter viros religiosos Priorem et Conventum de Pontefracto ex una parte et Johannem Scot de Calverlaye ex parte altera videlicet quod dictus Johannes concessit et dimisit et ex gratia sua speciali accomodavit predictis Priori et Conventui iter et transitum super sua terra de Haliwelle usque ad turbariam dictorum Prioris et Conventus quam habent ex concessione Comitis Lincolnie Ita quod predicti Prior et Conventus dicto itinere et transitu gaudeant et utantur usque ad dictam turbariam cum suis caretis tantum eundo et redeundo absque aliqua fugacione aliquorum pecorum et averiorum et absque commoratione facienda in dicta terra de Haliwelle predicti siquidem Prior et Conventus nec eorum successores nec aliquis nomine eorum in predicto itinere vel transitu in terra dicti Johannis nichil juris habeant vel exigant preterquam istam gratiam specialem que concessa est eis usque ad festum Sancti Martini in Hyeme Anno Domini MCC octogesimo octavo Et si contra istam conventionem in aliquo tempore ire presumpserint unde dictus Johannes aliquam jacturam incurrerit vel vexamen tenentur omnes suas jacturas sibi restituere secundum suum simplex dictum absque alia probatione In cujus rei testimonium uni parti istius scripti penes dictum J[ohannem] residentem commune sigillum capituli dictorum Prioris et Conventus apposuitur Et dictus Johannes alteri parti sigillum suum apposuit Hiis testibus Domino Hugone de Swillington Domino Thoma Bek Domino Petro de Rothereffeld Waltero de Sutton Alano de Smitheton Roberto de Methelay Hugone de Castilforth et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter