utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06060102

Charter Number: 06060102
Cartulary Title: The Calverley Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1293
Date Type: Internal, Regnal, Feast

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in Curia Domini Regis apud Eborum in crastino Sancti Nicolai Episcopi Anno Regni Regis Edwardi filii Regis Henrici Vicesimo secundo coram Hugone de Cressyngham Willelmo de Ormesby Johanne Wogan Roberto de Swylyngton et Willelmo de Mortuo Mari Justiciariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter Johannem Scot de Calverleye querentem et Rogerum Noel de Merlye et Matillidem uxorem ejus impedientes de uno messuagio sexaginta et decem acris terre tribus acris prati et duabus solidatis et novem denariis redditus cum pertinentiis in Calverleye Unde placitum warantizationis carte summonitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predicti Rogerus et Matillis recognoverunt predicta tenementa cum pertinentiis esse jus ipsius Johannis Ut illa que idem Johannes habet de dono predictorum Rogeri et Matillidis Habendum et tenendum eidem Johanni et heredibus suis de capitalibus dominis feodi illius per servicia que ad illa tenementa pertinent inperpetuum Et preterea iidem Rogerus et Matillis concesserunt per se et heredes ipsius Matillidis quod ipsi warantizabunt eidem Johanni et heredibus suis predicta tenementa cum pertinentiis contra omnes homines imperpetuum Et pro hac recognitione [] idem Johannes dedit predictis Rogero et Matillide quadraginta libras sterlingorum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter