utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06080006

Charter Number: 06080006
Cartulary Title: The Norman Episcopate. 898 - 1110. Volume 2. Norman Episcopal Acta.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1078 - 1085
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Michael episcopus Abrincensis voluit pontem facere supra Rislam iuxta Fontemcourt villam Beccensis ecclesie quia ergo pons fieri non poterat sine permissu abbatis ecclesie predicte quia terre eius ex una parte usque ad ipsam aquam erant rogavit predictus episcopus Anselmum abbatem ut pontem fieri permitteret Concessit ergo et ea conditione ut si aliquo tempore pons ille nociuus esset terris predicte ecclesie aliquomodo et id rationabiliter ostendi posset et episcopus aut eius successor id emendare seu nollet seu non posset abbas predicte ecclesie absque ulla huius ad presens permissionis obligatione pontem illum si vellet inibi remanere non consentiret Testes ex parte abbatis monachi Gislebertus Crispinus Hugo de Haureceio Eustachius Farinamus laici Ivo de Brionnio Robertus filius Ceronis de Brionnio Drogo de Roca Widonis Bernardus de Glos duo filii Roberti Maians Gulielmus filius Ruonis de Bornevilla et multi alii Ex parte episcopi Osbernus filius Gnalonis Arnulphus Pinellus Radulphus Pinellus Ioannes filius Voeldini Osmundus prepositus episcopi et alii hactenus de his que ad rem Michaelis pertinent
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter