utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06080008

Charter Number: 06080008
Cartulary Title: The Norman Episcopate. 898 - 1110. Volume 2. Norman Episcopal Acta.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Record, Grant
Date: 1094 - 1134
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
In Dei nomine ego Turgisus Dei gracia Abrincarum episcopus omnibus ecclesie filiis tam presentibus quam futuris interminabilem pacis iocunditatem Quasdam possessiones ecclesiasticas nostris temporibus in episcopatu nostro datas ratis privilegiis memorie subsequentium transmittere disponimus erit enim Deo gratum cunctisque boni amatoribus acceptum cum nos senserint studiosius precavere ne ecclesia defraudetur suo iure Ansgerius itaque Radulfi filius salubri sapientum usus consilio ecclesiam de Saciaco quam hactenus iure hereditario iniuste possederat cum uno cultello super altare sancti Andree absque ullo retinaculo libere guerpivit quam eiusdem Ansgerii rogatu et assensu Deo et sancto Martino et precipue monachis de Saciaco in presentia Harscuti de cuius fevo erat cum eodem cultello per manum Garini monachi prioris tunc de Saciaco donavi Concesserunt hoc ipse Harscutus et eius uxor Mathildis et duo filii eius Eudo et Philippus non multum vero post isdem Ansgerius factus est Maioris monasterii monachus et tunc omnes amici et consanguinei eius concesserunt hoc donum uxor scilicet Ansgerii Basilia nomine et filius eius Rivallonius et Hugo filius Rorgonis pater Basilie et duo filii eius Willelmus et Robertus Inde sunt testes Rivallonius filius Iual et Iuhellus monachus sancti Florentii et duo presbiteri Amatus et Vitalis et Hamelinus filius Lovet et Petrus homo Ansgerii et quidam nomine Bonus homo et Gaspal et plures alii Item vero Willelmus Despreste dedit Deo et sancto Martino et monachis eius me concedente tercionariam de basilica Osmundi Asnel quam similiter iniuste possederat Quam donacionem concessit Gislebertus de Abrincis de cuius fevo erat basilica et per capellum suum de pellibus agni factum eosdem monachos revestivit hoc etiam concessit Finimundus qui eandem de prefato Gisleberto tenebat et insuper dedit eisdem monachis totam terram de cimiterio et unam masuram terre supra iuxta chiminum calciatum Huius rei testes sunt Harsculfus filius Eudonis Normannus Cophinus Rainaldus Faber Bardulfus filius eius Ex parte vero mea ego Turgisus episcopus Abrincensis sepedictis fratribus Maioris monasterii prefatam capellam Osmundi Asnel dedi et in perpetuum habendam concessi Iterum Harsculfus Eudonis filius dedit Deo et sancto Martino et supradictis Maioris monasterii fratribus ecclesiam de Argorgia scilicet oblationes presbiterium et decimas me hoc auctorizante et confirmante sub testimonio testium subter scriptorum de dono harum ecclesiarum scilicet de Argorgia et de capella Osmundi Asnel sunt testes Robertus archidiaconus et Fulcherius archidiaconus et Alexander scolarum magister Herveus thesaurarius Herneisus Garinus monachus Gauterius monachus Hubertus monachus Vitalis et Amatus presbiteri Ut autem hoc privilegium perpetui muniminis obtineat firmitatem sigilli mei auctoritate firmavi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter