utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06080039

Charter Number: 06080039
Cartulary Title: The Norman Episcopate. 898 - 1110. Volume 2. Norman Episcopal Acta.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1079 - 1083
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Et ego Gaufridus Dei gratia Constantiensis episcopus concedo eidem sancti Stephani cenobio synodoticum debitum et circatam de ecclesia sancte Marie Balte partem illam scilicet que est de feodo Eudonis vicecomitis et pars alia eiusdem ecclesie que est de feodo Renaldi de Orevallo reddat synodoticum debitum et circatam quantum ad eum pertinet et sacerdos de feodo Roberti consulis de Moretonio scilicet de Holtavilla reddat synodoticum debitum et circatam et sacerdos de Meltiz similiter et ut prescriptarum ecclesiarum clerici sic legitime statutis temporibus ad synodum veniant ne sub aliqua occasione ab eis pecunia requiratur De iure meo vel successorum meorum ista tantum que hic determino videlicet de Balta et de Fraisno et de Hotot et de Holtavilla et de illis hominibus de Windelonda qui pertinent abbati Cadomi et de illis hominibus de Helpinmaisnil et de illis hominibus qui manent in elemosina sancti Hylarii de Meltiz et de iiii hominibus qui manent in Barbatum fluctum et de vii hominibus qui manent in Holtovilla videlicet in prefatis ecclesiis domibus terris habitatoribus omnium foris facturarum de criminalibus peccatis vel non criminalibus prodeuntium pecuniam concedo De his autem omnibus supradictis si placitum contingat in curia abbatis Cadomi agatur et forisfacturam si contingat abbas habeat si iudicium inde portandum prodierit ad Hulmum ut constitutum est requiratur vidente archidiacono et penitentia detur Hec enim constituta omnia sunt coram Willelmo rege Anglorum Normannorum et Cenomannorum principe pro salute quoque anime sue uxoris ac filiorum suorum et animarum nostrarum et successorum et antecessorum Signum Willelmi regis Anglorum Signum Willelmi archiepiscopi Signum Odonis Baiocensis episcopi Signum Gaufridi Constantiensis episcopi Signum Gisleberti Luxoviensis episcopi Signum Michelis Abrincensis episcopi Signum Mathildis regine Signum Rogeri comitis de Monte Gomerico Signum Roberti comitis de Moretonio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter