utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06080069

Charter Number: 06080069
Cartulary Title: The Norman Episcopate. 898 - 1110. Volume 2. Norman Episcopal Acta.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Memorandum, Settlement
Date: 1083 - 1111
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Auctoritate maiorum nostrorum sapienter institutum est ut quotiens aliqua constituimus que in futuro firma stabilitate manere volumus ad posterorum notitiam ea scripture servanda commendemus ne quod prudenti consilio agitur oblivione dissolvatur Hac itaque ratione commoniti firmare scripto volumus ad quam concordiam devenit contentio que fuit inter Will[elmu]m Rothom[agensis] archiepiscopum et Galter[um] Giffard[um] secundum atque Will[elmu]m filium Godefr[idi] pro terra que dicitur Martini Ecclesia Predicta igitur Martini Ecclesia ab antiquis temporibus ecclesie Rothom[agensi] ecclesie metropolitane ad sustentationem quod canonicorum ibidem deo servientium est concessa sicut in carta annotatur que ab ipsa antiquitate edita in eadem ecclesia adhuc ministrabiliter habetur fuitque terra ipsa a prefatis canonicis diu et quiete possessa Post diuturnam vero et quietam possessionem Rob[ertus] eiusdem loci archiepiscopus a dominio ecclesie et vicustu canonicorum terram ipsam alienavit et secularibus viris tradidit Hec autem alienatio usque ad tempus prefati Will[elm]i archiepiscopi duravit verum ipso archiepiscopo W[illelmo] ecclesie sue dampna Will[elm]o nobilissimo regi Anglorum et principi Norm[annorum] suggerente atque ut ecclesie Dei rem suam iniuste ablatam restitueret rogitante precepit rex ut certa die causa constituta inter archiepiscopum Will[elmu]m et prefatos Walt[erum] et Will[elmu]m filium Godefr[idi] qui terram illam sui iuris esse dicebant controversie rectitudinis finem inponerent Anno igitur ab incarnatione domini MLXXXIII mense Ap[ri]li apud Fiscannum in curia regis Will[elm]i et in eius presentia favente ipso rege cum uxore sua Matildi regina et filiis Rob[erto] videlicet comite et Will[elm]o prefata causa ad eam pervenit concordiam quod idem Walter[us] et Willelm[us] terram ipsam unde agebatur ecclesie sancte Marie ad victum canonicorum ex integro concedentes reddiderunt ita quidem ut quam diu ipsi duo Galter[us] et Will[elmu]s viverent concessu archiepiscopi et canonicorum terram ipsam possiderent et debitum et consuetum servitium Roth[omagensi] ecclesie et archiepiscopo inde redderent et quacumque die unus ex illis vel moriendo vel alio aliquo modo seculum desereret dimidia terra ex integro ad ecclesiam ad usum quidem canonicorum rediret Cum vero uterque tota terra ipsa ad eundem prefatum usum restitueretur ecclesie omni ulterius parentum et hereditatis remoto clamore Huic regali ordinationi atque concordie interfuerunt episcopi Michael Abricacensis Gileb[er]tus Ebroic[ensis] Gileb[er]tus Lexov[iensis] abbates Will[elmu]s Fiscan[nensis] Girb[ertus] sancti Wandr[egesili] Gontard[us] Gemetic[ensis] Fulco Diven[sis]
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter