utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06080076

Charter Number: 06080076
Cartulary Title: The Norman Episcopate. 898 - 1110. Volume 2. Norman Episcopal Acta.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Consent
Date: 1047 - 1068
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ivo gratia Dei episcopus Sagiensis Avesgaudo abbati sanctorum martirum Vincentii et Laurentii Cenomannis monasterii extra murum constructi annuit ecclesiam de Curia Laboris cum terra altaris illius ecclesie quam emit sex libris nummorum cum oracionibus suis de Willelmo vicario filio Beraldi de Belismo pro se suisque omnibus annuente comite Gaufrido Andegavensi et Gaufrido fratre vicecomitis Cenomanensi Hec cartula sancita est a supradicto pontifice v kal iunii in sancta sinodo Sagiensi testibus archidiaconis Bauduino videlicet filio Etvaldi et Rogerio Mauritaniensi et Lamberto de Belismo et Hermerio et Fulcoio atque omnibus canonicis sancti Gervasii et Willelmo Argentensi qui hec scripsit imperante domno pontifice Quod si aliquis in iure suo vel vi vel precio vel nefaria cupidine quod absit quod iure acceptum est a sancto Vincentio et Laurentio arripuerit aut calumpniatus fuerit Incurrat sententiam dampnationis confirmante supradicto pontifice sanctoque Gervasio atque Prothasio sanctisque omnibus quorum memoria in terris agitur Et hoc concessum est a fratre episcopi Willelmo et Oliverio et Warino et Radulfo episcopi nepotibus et a militibus episcopi Berlaio et Radulfo fratre suo ac omni familia sua Huius conventionis fuerunt testes et auctores Odo de Clincampo Wido de Lagailla annuentibus uxore ac filiis Willelmi qui hec peregit Hii sunt testes quorum nomina cum signis subnotata sunt Signum Ursolini S Hugonis de Roceio S Normanni filii Radulfi S Saginfredi de Biart S Lamberti canonici S Hervei de Braviart S Willelmi Musconi S Giroii Fortini S Herveii S Gradulfi S Wauterii Rufi S Beraldi de Malchenaldo S Lancelini S Gunherii S Haimonis S Fulcoii Crapuni S Bernardi viatoris Signum Berlai S Wauterii filii Rainerii S Hervei Longi Signum Wauterii de Monte S Lamberti S Willelmi Gastinelli et omnium canonicorum sancti Leonardi S Hugonis filii Gaufridi S Alberici S Umberti S Ulgerii S Willelmi Hii sunt ex hominibus Gaufridi comitis S Normanni viatoris regis S Hamelini fratris Willelmi vicarii S Gaufridi filii Wilielmi viatoris Haoilla mater eius cui ista ecclesia fuit donata in dote quam suus senior vendidit sancto Vincentio et Avesgaudo abbati et propter istam ecclesiam recepit Haoilla ecclesiam de Capella in iscamium videntibus et audientibus cunctis istis supradictis hominibus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter