utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06080077

Charter Number: 06080077
Cartulary Title: The Norman Episcopate. 898 - 1110. Volume 2. Norman Episcopal Acta.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1051 - 1062
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Immensa Dei bonitas pro sacras scripturas commonens nos ad eternam requiem tendere sic omnes nos in extrema iudicali sententia concludit ut si in hac vita animarum nostrarum obliviscamur nullam excusationem ante vultum eius habeamus cuiuscunque facultatis parue vel magne simus Quia enim nos non unius possibilitates esse cognovit precepta viribus quidem unius cuiusque convenientia nobis dedit sed que singulos ad mercedem specialis merita perducant licet communis glorie sufficientiam promittant attestante sacro eloquio qui plus laborat plus mercedis accipiet Huius igitur dominice ammonizionis memor ego Hivo episcopus cum dominus dicat cui plus committitur plus abeo requiretur de possessionis mee habundantia spiritu pauperibus impertiri propter Deum volui qui secundum evangelium coagitatam mensuram in sinum meum darent Monachis itaque sancti Albini Andecanensis quasdam res meas dedi bene quidem et proinde elemosinam faciens his qui suimet etiam proprietate despecta sola oratione benefactoribus suis retribuentes digni sunt ab omnibus unde vivant accipere qui pro omnibus non cessant vigilare Sed quia humana fragilitas tante inconstantie permaneat ut animus ipse eiusdem voluntatis semper esse nequeat ne dum corpus duret quod cotidie deficiens ad extremum mori non dubitat placuit mihi sub certa assignatione nomina earum rerum scribi Scilicet ecclesiam sancti Audoeni de Villare que intra silvam Blanos sita est cum duabus villis que ad eandem parrochiam pertinent scilicet Rugamar et Ruvolers desuper Sartam et has omnino proprias esse sancti Albini excepta domo Adelelmi quam ad hospitandum mihi retineo liberas ab omni exactione nulli homini consuetudinem nec alique questum neque solutionem nisi supradicto sancto pater foristagium de masura unum sextarium et de borderia dimidium reddentes Pasnagium autem sufficienter do porcis propriis sancti Albini et hominibus eius earum villarum habitatoribus De silua vero tam viridi quam sicca absque portio quantum opus fuerit supradictis habitatoribus et monachis illic commisantibus in perpetuum concedo Insuper etiam omnibus quicumque pro amore Dei de rebus suis ad fevum meum etiam pertinentibus dare vel vendere monachis voluerint permitto Ut autem donum meum hoc absque calumpnia Sanctus Albinus in eternum habeat firmo illud per manus Gaufridi comitis postea per manus Herberti Cenomannensis comitis de cuius dominio fevum pendet firmantibus idem donum meum Guillelmo fratre meo atque Seinfredo cum nepotibus meis Olvierio Warino Willelmo et Mabilia nepte mea preterea omnibus spem hereditatis in me habentibus Signum Hivonis + Sagiensis Episcopi Quisquis me vivente aut me moriente aliquid auferre volverit de his suprascriptis pereat memoria eorum de terra viventium Nesciat solaris circulus locum eorum et pereant in secundo adventu domini Signum + Rotgerii vicecomitis Signum + Oliveri Signum + Rotberti Signum + Mabilie vicecomitisse
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter