utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06082003

Charter Number: 06082003
Cartulary Title: The Norman Episcopate. 898 - 1110. Volume 2. Norman Episcopal Acta.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Memorandum, Settlement
Date: 1079 - 1110
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus quod Gausfredus presbyter de Verliaco dum sepe ex sua culpa querela retur adversum nostros eiusdem obedientie monachos tandem ad iudicium utrinque venerunt coram Guillelmo Rotomagensis archiepiscopo presbyter scilicet et monachi hoc est Ulricus Kadilo atque Rogerius Ibi presbyter accusatus atque convictus de multis criminibus tam per se ipsum perpetratis quam sua consensione per quendam filium suum videlicet de furtis de sacrilegiis de fornicationibus et de contaminatione ecclesie sue cum se de his nulla posset ratione purgare ab ordine suo depositus est ab archiepiscopo [] Postea vero cum presbyter pro suis licet depositus culpis multum tamen de predictis monachis apud alius qui illis in eadem obedientia successerant conquereretur et pro illis de omnibus nobis Majoris scilicet monasterii sancti Martini monachis ad hanc tandem cum eisdem successoribus illorum concordiam venit Donauerunt ei denariorum solidos centum et unum medium frumenti alterum segale tertium avene atque ita cum eis veniens in curiam regis Anglorum apud castrum Nielfum guerpivit coram omnibus totum omnino beneficium vel quicquid reclamare poterat ullo modo in ecclesia nostra de Verliaco Insuper coram tota ipsa curia iuravit non se quicquam eorum ultra reclamaturum Quam guerpicionem fecerunt de se ipsis ibidem duo filii ipsius Guillelmus presbyter et Rogerius laicus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter