utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06090006

Charter Number: 06090006
Cartulary Title: The Cartulary of Holy Trinity, Aldgate. Charters and other documents from the Augustinian priory of Holy Trinity (also known as Christ Church) [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): History
Date: 1109
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Quia que religioni canonicali ordinis sanctissimi patris nostri beati Augustini dei omnipotentis gloriosi episcopi et confessoris de necessario competunt edicere conveniat nunc de Normanno ecclesie huius primo priore qui primo in Angliam religionem istam feliciter acquisivit aliqua libet prout Deus dederit inserenda ne quod absit per processum temporis necligencia et in devocione hominum succrescente quid faciendum sumendum aut relinquendum foret necligencius pretermitteretur Hic ergo Normannus in Insula que Thanet dicitur in Kancia parte ex orientali nobili prosapia editus cum Anselmo in Gallia litterarum habuit excercicium ubi sciencia preditus et ut fructus probitatis sue senectutis tempore germinaret virtutum radiis ibidem suam iuventutem adornans Angliam repectit et Colecestream veniens ibidem sacerdotibus quibusdam in ecclesia Sancti Botulphi congregatis devotissime se sociavit Factum est autem dum ibi moraretur omnes unanimes religionis habitum suscipere intendebant Ainulfus igitur illius ecclesie tunc presbiter ad se convocavit Normannum et quid super premissis melius faceret iugiter inquisivit cui Normannus respondit si religionem proponitis induere est quidam ordo in partibus transmarinis honestus satis et pulcher partibus istis vero penitus est ignotus Vita scilicet et regula sanctissimi Augustini doctoris gloriosi auctoritate firmata que eciam regula a catholicis regula canonica appellatur quam qui amant et sequuntur viam tenent regiam atque eius sancto ductu redeunt ad patriam Nunc ergo unum vel duos provideatis providos et discretos ex vobis qui illuc vadent et ordinem ac regulam discant habitumque ibi suscipiant et cum perfecte sciverint reversi inde illi vos doceant Placuit Ainulpho et sociis eius consilium quod Normannus dederat et ait Ainulphus numquid sapienciorem te ad hoc poterimus invenire Et quia tibi deus hec ostendit omnes ad tui oris consilium obediemus uno tamen inquit Ainulphus in ista ecclesia nomine te precedam Miserunt ergo eum ad Archiepiscopum Anselmum rogantes quatinus ad aliquam domum dicte religionis ipsum litteratorie destinaret Videns ergo memoratus Episcopus bonam eorum intencionem eum cum honore suscepit et ad abbatem Montis Eligii litteratorie transmisit suo sub sigillo cuius litere tenor sequitur in hunc modum
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter