utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06110009

Charter
Charter Number: 06110009
Cartulary Title: Charters and Custumals of Shaftesbury Abbey, 1089-1216
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1170 - 1179
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Noscant presentes et futuri quod ego Maria dei gracia abbatissa ecclesie sancti Adwardi concessu et assensu conventus nostri concessi et presenti carta nostra confirmavi Godefrido carpentario et heredibus suis terram de Todredehelle tenendam pro octo solidis singulis annis inde reddendis ad iiij terminos anni scilicet ad Natale domini ij solidos et ad Pascha ij solidos et ad festum sancti Johannis Baptista ij solidos et ad festum sancti Michaelis duos solidos pro omni servicio Hanc terram emit Hubertus pincerna concessu nostro [de] Godefrido cemetario et de heredibus suis qui eam foris iuraverit et rectum suum quod in illa terra habuerit predicto Huberto vendider[i]t et quietum clamaverit coram curia nostra et coram probis hominibus Hubertus vero postea predicto Godefrido carpentario cum quadam filia sua Eva nomine dedit Hiis testibus Thoma Johanne Cumin Jordano de Hecche Hamone Alvered[o] de Brideserd Alvredo de Wike Mathio filio Walteri Alexandro Roberto janitore Philippo clerico Roberto Ciniche Radulpho Gug Willelmo Broc
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter