utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06110012

Charter
Charter Number: 06110012
Cartulary Title: Charters and Custumals of Shaftesbury Abbey, 1089-1216
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1180 - 1188
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Maria dei gracia abbatissa ecclesie sancti Edwardi eternam in domino salutem Noverit universitas vestra nos unanimi assensu conventus nostri et capellanorum nostrorum concessisse Ingerando buterio et heredibus suis pro servicio suo ministerium coquina nostre ducere et quartam partem feodi tam coquine nostre quam coquine conventus nostri videlicet colla multorum et de agnis colla et capita de spinis porcorum partem de collo et gulam et caudam de bobus colla et caudas et quatuor schlenchas de pissibus vel placiis et de congris capita de raiis capita et caudas et medinum de salmonibus caudas et de occisione ad festum sancti Martini de bobus et de multonibus vicera pro labore lardar Percipiet vero dictus Ingerandus vel quicumque hem eius extiterit decem solidos annuatim pro soldatis in domo nostra et corrodium suum cum aliis servientibus nostris in domo nostra Et ut hoc nostra concessio inposterum rata perseveret cum sigillorum nostrorum apposicione corroboravimus Hiis testibus Thoma Willelmo Silvio Gaufrido Johanne capellanis nostris Matheo senescallo nostro
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter