utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06110015

Charter
Charter Number: 06110015
Cartulary Title: Charters and Custumals of Shaftesbury Abbey, 1089-1216
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1186 - 1189
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Maria dei gracia abbatissa ecclesie sancti Edwardi eternam in domino salutem Noverit universitas vestra nos unanimi assensu conventus et capellanorum nostrorum concessisse et confirmasse Willelmo filio Walteri coci terram quam pater suus scilicet predictus Walterus tenuit scilicet illam terram quam Durandus filius Hesususi tenuit et dimidiam virgam terre ad Cannam iure hereditario tenendum sibi et heredibus suis de nobis et ecclesia nostra libere et quiete pro servicio coquina cum omnibus predicte terre pertinentibus Et habebit corrodium quantum una monialis et quartem partem feodi nostrarum coquinarum videlicet flotum et colla multonum et de agnis colla et capita de spinis porcorum partem de collo et gulam et caudam de bobus colla et caudas et quatuor sclenchas de piscibus vel de placiis et de congris capita de rais caput et caudas et medium de salmonibus caudas et de occisione ad festum sancti Martini de bobus et multonibus vicera pro labore lardar Et ut hoc nostra concessio rata inposterum permaneat eam sigillorum nostrorum apposicione roboravimus Hiis testibus Thoma Willelmo Silvio Gaufrido Johanne capellanis Matheo senescalla Guidone de Hostil Henrico Alano Johanne clericis Alexandro Symone Willelmo servientibus Thoma janitore Rogero Ingerando Roberto cocis Willelmo Cusyn magistro Hamone Johanne janitore et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter