utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06110016

Charter
Charter Number: 06110016
Cartulary Title: Charters and Custumals of Shaftesbury Abbey, 1089-1216
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1186 - 1189
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Maria dei gracia abbatissa ecclesia sancti Edwardi eternam in domino salutem Noverit universitas vestra [nos] unanimi consensu conventus nostri et capellanorum nostrorum concessisse et confirmasse Durando filio Ran Bardel ministerium in coquina monialium quod pater suus habuit tenendum iure hereditario sibi et heredibus suis Et habebit pro soldatis quinque solidos quolibet anno ad iiij terminos scilicet ad Natale domini xv denarios ad Pascha xv denarios ad nativitatem sancti Johannis Baptista xv denarios et ad festum sancti Michaelis xv denarios et unum corodium quantum una monialis et quartam partem feodi coquinarum nostrarum videlicet flotum et colla multonum et de agnis colla et capita et [de] spinis porcorum partem de collo [et] gulam et caudam de bobus colla et caudas et iiij slenchas de piscibus vel de placiis et de congris capita et de raiis capita [et] caudas et medium de salmonibus caudas et de occisione ad festum sancti Martini de bobus et de multonibus viscera pro labore lardar Et hec nostra concessio rata permaneat inposterum eam sigillorum nostrorum apposicione roboravimus Hiis testibus Thoma Willelmo Silvio Gaufrido capellanis ecclesie nostre Henrico Alano Johanne Roberto clericis Symone Thoma Walter Res servientibus et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter