utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06110017

Charter
Charter Number: 06110017
Cartulary Title: Charters and Custumals of Shaftesbury Abbey, 1089-1216
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1195
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus tam presentibus quam futuris hanc cartam inspecturis Johannes de Torynton salutem Noverit universitas vestra me pro finali concordia facta in curia domini Regis inter abbatissam et conventum ecclesie sancti Edwardi et me super advocacione ecclesie de Torynton de qua inter nos in predicta curia contencio vertebatur necnon pro salute mea et antecessorum meorum dedisse et concessisse predicte abbatisse et conventui de Sancto Edwardo et earum successoribus quadraginta duas solidatas terre in manerio meo de Melverton scilicet Cobeheiam et Smytheneiam integre cum omnibus pertinentibus suis in puram et perpetuam elemosinam et ab omnibus secularibus exactionibus et consuetudinibus et serviciis liberam et quietam dedi etiam et concessi predicte abbatisse et conventui de Sancto Edwardo et earum hominibus qui predictam terram de Cobeheia et Smytheneia tenebunt liberam et quietam communiam in Clenemora ad pasturum et ad sepes suas claudendas Et preterea dedi et concessi eis liberam et quietam communiam in pasturum et in ganneto et in omnibus aliis commoditatibus ad communiam pertinentibus ubicumque homines manerii mei de Mulvertona communiam habent vel habere solent Et ut hoc mea donacio stabilis permaneat eam presenti scripto et sigilli mei apposicione roboravi Hiis testibus Simone de Pateshull Godefrido de Sancto Martino Waltero Giffard Philippo de la Stane Gwidone de Hostiliato Osberto clerico de Stokes Matheo senescallo predicte abbatissa magistro Johanne de Cerne Thoma capellano Galfrido persona de Bradeford Johanne capellano Alano clerico Johanne clerico de Essemere Gilberto filio Willelmi Hamone de Fernhull Willelmo de Hostiliato Henrico marescallo et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter