utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06110019

Charter
Charter Number: 06110019
Cartulary Title: Charters and Custumals of Shaftesbury Abbey, 1089-1216
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1190 - 1199
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens carta pervenerit Maria abbatissa de Sancto Edwardo salutem in domino Noverit universitas vestra nos consensu communi nostri et capellanorum nostrorum concessisse Ricardo filio Alvredi de Wyk villam de Westhache cum omnibus pertinenciis suis in bosco in plano in campis in silvis in pascuis et pratis in viis et semitis in molendinis et aquis tenendam de nobis et ecclesia nostra ad feodi firmam sibi et heredibus suis libere et quiete et honorifice reddendas inde nobis singulis annis sex libras argenti ad quatuor terminos ad quemlibet terminum xxx s Et ut hoc nostra concessio rata perseveret sigillorum nostrorum apposicione eam dignum duximus roborandum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter