utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06150008

Charter Number: 06150008
Cartulary Title: Histoire du Prieuré de Saint-Lô de Rouen
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1154 - 1189
Date Type: Assigned
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux
map View Map
Charter:
Henricus Dei gratia Rex Anglie et dux Normannie et Aquitanie et comes Andegavensis archiepiscopo Rothomagensi episcopis abbatibus comitibus baronibus Justi viciis ministris et omnibus fidelibus suis totius Normannie salutem Sciatis me concessisse et presenti carta mea confirmasse ecclesie S Laudi Rothom et canonicis regularibus in ea Deo servientibus omnia subscripta que rationabiliter data sunt eis et concessa videlicet Brealtare cum ecclesia et decimis totius parrochie et feiriam et forum in eadem villa que eis concessi cum consuetudinibus quas habent fora aliarum abbatiarum in Normannia et feodum quod tenebat Villelmus de Brealtari de Willelmo de Roumara Arclou cum ecclesia et molendino Unam prebendam in Burdeneio cum ecclesia et molendino et duas partes decime quas tenebat Symon de Burdeneio in dominio suo in eadem parrochia Terram quam dedit eis Rad Waspail et pratum de Balneatorio Simonis a prato Bigoti cum terra interiacente usque ad haiam sicut carta Michaelis de Burdeneio testatur quam inde habent et decem acras terre de feodo episcopi Luxoviensis quas emerunt et tenent de abbatia Mortui maris secundum testimonium carte quam de eadem abbatia habent Ecclesiam de Blovilla cum decimis Ecclesiam de Maisnillo cum decimis Decimas de Aqua pluta et de Escura medietatem ecclesie de Agon et cimiterii cum medietate decime totius parrochie Medietatem ecclesie de Casteneio cum duabus partibus decime de feodo Rainaldi de Casteneio Ecclesiam de Raphetot cum omnibus pertinentiis suis et decimis totius parrochie Ecclesiam Sancti Iohannis de Rothomago et decimas de feodo episcopi Baiocensis in Rothomago in festivitate Sancti Laudi de dominio Normannie unum cervum et vi sol in moneta Unum aprum in festivitate Sancti Rumpharii et decimas quasdam in Rothomago et circa et duas acras prati apud Cruisset de feodo unius monetarii et lx solidos quos dedit eis Radulfus filius Stephani in molendino suo de Carevilla In Rothomago de Rad filio Roberti lx sol de uxore ejus Maria lx sol de Iohanne de Bellomonte lx sol de redditibus Rogeri Groinet de feodo Iohannis Goebout liii sol de feodo Radulfi de Bellomonte xlii sol et alios quosdam parvos redditus Quare volo et firmiter precipio quod predicta ecclesia et canonici ibidem Deo servientes omnia supra dicta et omnia alia que rationabiliter eis dabuntur habeant et teneant in libera et perpetua elemosina bene et in pace libere et quiete integre et plenarie et honorifice in ecclesiis et terris et decimis in bosco et plano in pratis et pascuis in aquis et molendinis in vivariis et stagnis et piscariis in denariis et aliis redditibus in viis semitis et in omnibus aliis locis et aliis rebus cum omnibus pertinetiis et libertatibus et liberis consuetudinibus suis Testibus G Elien B Exon Henrico Baioc R Abrinc episcopis Willelmo de Hum Const Willelmo filio Rad Hugone de Creissi Roberto de Stute villa Ric Giff Gilleberto Pipard Apud Cesaris Burgum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter