utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06150017

Charter 06150017
Charter Number: 06150017
Cartulary Title: Histoire du Prieuré de Saint-Lô de Rouen
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1164 - 1202
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod Robertus Caletot presentavit et dedit in perpetuam elemosinam Deo et ecclesie Sancti Laudi Rothomagensis ecclesiam de Raphetot sicuti illam que erat de feodo lorice sue et capellam que est in curia sua tali conditione quod sacerdos ecclesie deservire debet capelle secunda scilicet feria iiii et vi Inde est quod si aliquis super predictam ecclesiam aliquam calumpniam seu controversiam inferre voluerit predictus Robertus in omnibus et per omnia eam defensare et tueri debet sicuti illam que est de feodo lorice sue Preterea cum prior Sancti Laudi aliquem sacerdotem ad predictam ecclesiam miserit eum ad Robertum mittet ut ipse Robertus eum protegat et manuteneat quia de eo res procedit Si autem sacerdos noluit manere in masura elemosine capelle in qua Ansquitillus sacerdos manebat prior ibi ponet quendam hospitem quem Robertus mittet pro sacerdote cum necesse fuerit Testibus multis ex utraque parte
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter